Latin
213
Aristotle, De animalibus 213
Unproofread scanNot analysed yet
facit ra c bies furorem: &quę momorderint: omnia rabiunt: excepto homine. Intereunt canes hoc morbo: &quę morsa sunt: excepto homine. Angina etiam interimit: &podagra temptati pauci euadere possunt. Rabies camelum etiam pręhendit. Elephantos cęteris malis immunes aiunt. inflatione autem alui acrius infestari. Ques gregales morbis duobus temptantur: podagra: &stru b ma. facit podagra ut pedibus intumescant: &quamuis non intereant: tamen ungulas amittant. ualent melius cornibus pice illitis calida euenit struma: ut calidius frequentiusque spiretur: quod denique in homine febris: idem in boue struma est indicium morbi: ut demisse aures flacceant: &ut comedere nequeant. breui morium tur adapertisque pulmo inspicitur putris. Quorum gregales morbo immunes sunt: excepta podagra. hoc enim uno laborant: &plerumque ob id ungues amittunt. Sed amissis alii statim enascuntur. fit. n. ut altero subnascente ungue: alter amittatur. Indicium morbi: ut alter testium dexter palpitet: uel ut paulo citra nares cauum quiddam rugosumque gignatur. T uero equi domestici morbis plurimis obnoxii sunt: la a borant ileo dicto: idest tenuioris intestini morbo: cuius mali indicium: ut crura posteriora attrahant ad priora: &ita summo ueant ut propemodum collidant. Si ubi antea diebus aliquot sponte ieiunarint: mox in furorem uertantur: sanguime detracto iuuantur. Capi untur etiam rigore neruorum: cuius indicium: uenę ut omnes neruique intendantur: &caput ceruicesque immobiliter rigeant: rectisque cruribus gradiantur. Suppuratione etiam equi infestantur. uitium quoque eorum est: quod hordeatio dicitur: cuius indicium: ut pallatum molestat: &feruentius spiret equus quam ex consueto. nullum huius mali remedium est: nisi sponte naturę emendetur. Quod autem lymphari dicitur: tale est ut equus ab tibię so num quiescat: &demittat frontem. cum uero conscenderis: citetur contentius donec retineas: demissus etiam semper tristisque est: si rabie tenetur. Cuius indicium: ut auriculas demittat ad iubam: rursusque pro tendat: idque uicissim factitet. Irremediabile etiam malum: si cordis dolore uexatur: cuius indicium ut latera subsidant &ilia praestringantur. &si uesica dimoueatur de suo situ: cuius indicium ne urinam reddere possit: &ut ungulas clunesque trahat. Et si pasti nacam deuorarint: cuius magnitudo quę uerticilli bestiolę est. Nam morsus muris aranei: uel cęteris iumentis molestissimus est. pu stulę hoc excitantur: &periculosior quem defixerit grauida. pustulę enim rumpuntur: ex quo interitus sequitur. sed si non grauida est non interimit.