Latin
218
Aristotle, De animalibus 218
Unproofread scanNot analysed yet
sed quanquam testa intecta grauida dicimus: tamen nullum eorum uel coitum uel partum uidemus. crusta intecta nimirum &coire &parere percipiuntur. Mollia etiam pręstant: cum grauida sunt: ut lolligines sepię: polypi: pisces cum impleri incipiunt coitu: boni omnes fere sunt. Sed procedente uteri tpere alii pręstant: alii non. Alec siue mena uterò grauis melior est: forma rotundior foeinę: porrectior mari: &latior. Venit ut cum foetu impleri foemina incipit: maris color in nigrio e rem plusque uarietatis mutetur: &caro deterrina cibo efficiatur: uocantur a nonnullis per id tempus hirci. mutantur pisces: qui merulę: &qui turdi appellantur: atque etiam squillę. uere enim nigrescunt: post uer albedinem suam recipiunt. Fuca etiam mutat colorem: cum enim cęteris tperibus candida sit: uerno uaria redditur: solam hanc ex marinis piscibus nidum sibi consternere atque in stragula parere aiunt. Alec etiam mutatur ut dixi: &cerrus: ut ex albedine rursus ęstate ad nigredi nem redeant: quod maxime suis pinnis et branchiis declarant. Coruulus etiam cum utero fert: optimus est: peride ut alec. mugilis uero &lupus &reliqui fere omnes squama intecti deteriores sunt: cum ferunt similes sibi ferentes &non ferentes pauci sunt ut glaucus. Itiantur etiam senectute pisces: &quidem thunni: uel ad u rem salmentariam senes improbi sunt. multum enim car nis absumitur quod idem uel in cęteris piscibus euenit: decla ratur eorum senectus duricie magnitudieque squamarum. Iam captus est thunnus senex: cuius pondus erat ad talenta quindecim &caudę interuallum ad cubita duo &palmum. Luuiatiles &lacustres pisces optimi sunt post partum &f seminis genitalis emissionem: Sed nonnulli etiam cum ferunt commendantur: ut saperdes: alii damnantur: ut silurus: cum cęteri omnes mares suis foeminis sint pręstantiores. Silurus foemina pręstat suo mari. &in genere anguillarum quoque meliores sunt quas foeminas nominant: quę nomen foeminę temere acceperunt. Non sunt enim foeminę: sed quia aspectu a cęteris discrepant: foeminę appellantur. ARISTOTELIS DE HISTORIAANIMA