Latin
217
Aristotle, De animalibus 217
Unproofread scanNot analysed yet
Sed uel alibi coitu alienigenarum procreari apertum est: ut in cyrenensi agro: lupi cum canibus coeunt: &laconici canes: ex uulpe &cane generantur. idicos etiam canes ex tigride &cane gigni confirmant: uerum non statim sed tertio coitu: primo. n. beluinos adhuc catulos procreari aiunt: alligantur canes locis desertis: &nisi belua incensa libidine sit: sępe lacerantur. Orum etiam diuersitatem loca efficiunt: ut montana: &aspera m suas bestias reddunt: &aspectu efferatiores: &uiribus robustiores quam plana &molliora. Argumento uel sues athi mon tis acceperim: quorum ne foeminas quidem spectare: mares situs inferioris audent. Morsus etiam beluarum ex locorum diuersitate plurimum differunt: ut in pharo: locisque aliis: scorpiones non ledunt. At aliis &precipue in scythia multi &magni &nocui sunt: et si uel hominem uel quamuis bestiam percusserint interimunt: nec sues euadere possunt: quiqui cęteros uirulentos ictus minime sentiunt. &nigri eorum potissimum interimuntur: quisque tamen celerrime in terit: si ictus adierit aquam. Anguium quoque ictus per loca plurimum differunt. Aspis enim anguis ex quo medicamentum putrificum illud componunt: in africa gignitur cuius ictui nullum remedium est: nascitur eodem in agro: in quo lasser serpens quidam pusillus cuius remedium lapis est quem ex sepulchro cuiusdam regis antiqui accipiunt: eoque perfuso ex uino bibunt. Italię locis quibusdam morsus etiam stellionum exitiales sunt. Sed omnium uenenatorum morsus grauio res sunt: si alterum ęderit alterum: ut scorpionum deuorari a uipera certum est. Plurimis uero eorum aduersatur saliua hominis. Serpens quidam minutus est: quem aliqui sacrum appellant: quem angues pręmagni fugiunt: magnitudo huic ad cubitum species hirsuta quicquid momorderit continuo circiter putrescit. Est pręterea in indica regione serpens paruus cuius unius remedio carent incolę. Iscrimen animalium ut prospere contraue exigant uel d utero pleno existere nouimus. Testa enim intecta ut pectines omneque ostrearium siue concarium genus atque etiam crusta intecta: tunc optima sunt: cum grauida: ut lacte in locustis &reliquis huiuscemodi patet.