Latin
LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 229
Unproofread scanNot analysed yet
periti referunt: perdices non modo canunt: uerum etiam strident: &uoces alias quasdam emittunt: sępe &foemina incubans exurgit: cum marem foeminę uenatrici attendere senserit: occurrensque seipsa prębet libidini maris: ut satiatus negligat uenatricem: usque adeo. Tum perdices: tum etiam coturnices copia libidinis gaudent: ut in aucupantes cor ruant: &sępenumero capitibus eorum residant: talis perdicum coitus &morum astutia est: nidulantur humi: ut dixi: tum coturnices: tum perdices: atque etiam alię quędam eiusdem parum uolantis generis. ex his item alauda: &gallinago: &coturnix: nunquam in arbore consastunt: sed humi. Ontra atque martius picus: qui humi nunquam consistere pac titur. tundit hic quercus: uermium &culicum causa: quo exeant. recipit enim egressos lingua sua: quam maiusculam &latiusculam habet. scandit per arborem omnibus modis: nam uel resupinus more stellionum ingreditur. Vngues etiam habet commodiores quam monedula: ad tutiorem arborum reptationem. his enim affixis ascendit. sunt pici martii cognomine tria genera: unum minus qui merula: cui rubidę aliquid plumę inest: alterum majus quam merula: tertium non multo minus quam gallina. nidulatur ut dictum est in arboribus: cum aliis: tum oleis pascitur: formicis &cossis: cum cossos uenatur: tam uehementer ex cauare ut sternat arbores dicitur. Iam uero mitescens quidam amygdalum: quod rimę inseruisset ligni ut fixum constanter ictum reciperet: tertio ictum pertudit: &nucleum ędebat. Rues etiam multa prudenter faciunt: loca enim longinqua pe g tunt: sui commodi gratia: &uolant alte: ut procul prospi cere possint: &si nubes tempestatis uiderint: conferunt se in terram &humi quiescunt. ducem etiam habent: &eos qui clament dispositi in extremo agmine: ut uox percipi possit. Cum consistunt cęterę dormiunt: capite subter alam condito: alternis pedibus insistentes: dux detecto capite prospicit: &quod senserit uoce significat. Lateas fluuiatilis conchas maiusculas: leuesque deuorat: quas ubi sua in ęluuie coxerit: euomit: ut hiantibus iam legat: testis exuens atque ędat. Omicilia uero agrestes uolucres aptissime ad uictum: &d prolis salutem moliuntur. Sunt alię parentes foeliciores: &suorum gnatorum diligentiores: alię minus: &aliis ingenium ad uictum acutius: aliis obtusius est.