Latin
LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 230
Unproofread scanNot analysed yet
Colunt alię loca fragosa: &saxa: &cauernas: ut quem a pręruptis torrentium alueis charadrium ap pellamus quasi hiaticolam dixeris: praua hęc auis: &colore &uoce &noctu apparet: die aufugit. Accipiter etiam locis saxosis &arduis nidulatur. auium quas cęperit: cor nunquam ędit: Idque nonnulli in coturnice: &turdo alii in aliis obseruarunt. quinetiam uęnandi differentia adnotatur: ne simili modo ęstate ut hyeme rapiat. Vulturis uel pullum uel nidum a nemine uisum adhuc nonnulli aiunt. &nimirum ob eam rem herodorus bry sonis rhetoris pater: aliunde situ eminentiore quodam uenire dixit: argumentumque afferebat: quod breui tempore multi apparerent: &tamen unde: constaret nemini. Sed causa huius rei est: quod rupibus inaccessis pariat: neque locorum plurium incola auis hęc est. ędit non plus quam unum ouum: aut duo cum plurimum. Vnt quę montes colant: &siluas: ut upupa: &Brenthus: s cui &uictus probus: &uox sonora est. Trochilus &fru tecta incolit: &foramina: capi difficile potest. fugax atque infir mis moribus est. Sed uictus probitate &ingenii sollertia pręditus. uocatur idem: &senator: &rex. Quamobrem aquilam pu gnare cum eo referunt. Vnt alię quę uitam apud mare traducant: ut cinclus: qui s astutus &capi difficilis est: sed captus omnium maxime mitescit: lęsus hic est. incontinens enim parte sui posteriore: ui uunt apud mare &fluuios &lacus palmipedes omnes: natura enim ipsa quęrit: quod sibi commodius sit. Sed multę etiam fidipedes circa aquas paludesque degunt: ut florus apud amnes qui color pulcher: &uita commoda. Cataracta mari uictitat: &cum se alto ingurgitarit manet: non minus temporis qui quo spa tium transieris iugeri: minor qui accipiter auis hęc est. Lores etiam palmipedes sunt: &apud lacus paludesque o uiuunt: nec probitate uictus morum: prolis senectutis uacant. Aquilam si pugnam cęperit: repugnantes uincunt: ipsi autem nunquam nisi prouocati: inferunt pugnam: canere soliti sunt: &pręci pue iam iam morituri. uolant etiam in pelagus longius &iam quidam cum in mari africo nauigarent: multos canentes uoce flebili: &mori nonnullos conspexere: chalcis raro apparet.