Latin
LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 232
Unproofread scanNot analysed yet
Alcędo non multo amplior passere est: colore tum ceruleo: tum h uiridi: tum etiam leuiter purpureo insignis: uidelicet non par ticulatim: colore ita distincta: Sed ex indiscreto uarie refulgens cor pore toto: &alis: &collo: rostrum sub uiride longum et tenue. Talis spes eius est. nidus marinę similis pilę: &iis quę a flore maris halosachne dicantur: Sed colore leuiter rufo: figura proxima cucurbitis medicinalibus iis quibus collum porrectius est. magnitu do maximis amplior quam spongię. sunt enim alii maiores: alii minores. conseptus stipatusque undique est: &crebro tum inani: tum solido constat: renititur ferramento acuto: ut uix possit discindi. Sed si una &ferro tundis: &manu collidis: facile perinde ut flos aridus maris (halosachnam dico) confrangitur. Os eius angustum quoad sit exiguus aditus: ut etiam si uertatur mare: influere nequeat. habet sua inauia: proxima cauis spongiarum. Ambigitur ex qua nam materia componatur. Videtur tamen e spinis potius acus piscis constitui: piscibus enim halcedo uiuit. Sed amnes etiam subit: ascendens longius. partus huic ouis maxime quinque consumitur: foetificat toto suę ętatis tempore: parere nata menses quatuor incipit. Pupa nidum potissime e stercore hominis facit: mutat faciem tpere ęstatis: &hyemis: sicut cęterarum quoque agrestium plurinę Arus oua plurima ędit: ut aiunt. Tricapillam etiam plurima ędere aliqui referunt: sed post africam strucionem: Iam uel decem &septem oua atricapillę reperta sunt: Sed plura etiam quam uiginti parit. &numero impari semper: ut narrant. ni dificat ea quoque in arboribus: &uermiculis alitur. proprium huius &luscinię praeter cęteras aues: ut linguę summę acumine careant. Alus uitę commoditate &partus numero commendatur: Sed alterius pedis clauditate cedit. Ireo docilis &ad uitę munera ingeniosus notatur: sed ma le uolat: nec grati coloris est. Elia cum primis uitę commoditate nota est: cons istit estate in umbra: &aura. hyeme in sole: &apricis inspectat paludes ab ha rundinibus summis. paruo corpere est: sed uoce proba: colore etiam pulchro: necnon ingenio ualet in uitę officiis: et speem prę se fert decoram. peregrina hęc auis esse uidetur: quippe quae raro nostris locis appareat.