Latin
LIVM LIBER. VIIII. INTERPRETETHE
Aristotle, De animalibus 231
Unproofread scanNot analysed yet
modo tes etenim incolit: nigro colore est: magnitudine accipitris: quem palumbarium nominant: forma longa: ac tenui. Ioues cymindem eam appellant: Cuius homerus etiam meminit in iliade cum dicit: chalcida dii prohibent: homines dixere cymindem. Sunt qui eandem hanc auem non aliam esse ac ptongem uelint: interdiu minus apparet: quod non clare uidet: sed noctu uęnatur more aquilę. &pugnat uero cum aquila adeo acriter ut sępius ambę implexę deferantur in terram: &uiuę a pastoribus capiantur. Parit hęc oua duo: &saxis speluncisque nidulatur. Rues etiam pugnant inter se tam ueehmenter: ut dimicantes capiantur. hominem enim expectare potius qui pugna desistere patiuntur. pariunt oua non amplius qui bina. Pica uoces plurimas commutat: singulis enim fere diebus diuersam emittit uocem. Parit oua circiter nouem numero: nidum in arboribus facit ex pilis &lana: glandes cum deficiunt colligit: &in repositorio abditas reseruat. Ciconias genitorum senectutem inuicem educare in uulgatum est. Sed sunt qui meropes quoque idem facere confirment: uicemque reddi ut parentes non modo senescentes: uerum etiam statir cum iam datur facultas: alantur opera liberorum nec matrem aut patrem exire: sed in cubili manentes pasci: labore eorum quos ipsi genuerunt: enutrierunt educarunt. pennę huius auis inferiores pallidę sunt: superiores ceruleę: ut halcyonis postremę pinulę rubrę habentur. parit sex aut septem ęstate in praecipitiis mollioribus intro uel ad quatuor cubita subiens: lutea dicta a colore: partis suę in ferioris pallido: magnitudine alaudę est. parit quatuor aut quimque. nidum sibi ex alo herba euulso: stirpitus facit: sed stragulum subiicit ex uillo et lana. hoc idem et merula facit: et pica: Interio raque nidis ex ei sdem consternunt. Solerti porro ingenio argathylis in ripariarum genere: suum instruit nidum. filis. n. ntexit lineis: spe pilę: aditu arcto. In arabia cinnamus auis appellatur: quam surculos cinnamomi portare: ac nidum ex his conficere aiunt. nidificat excelsis arboribus: &ramis. sed incolę sagittis plumbatis: nidum petunt: atque ita discusso in terram cinnamomum legunt.