Latin
235
Aristotle, De animalibus 235
Unproofread scanNot analysed yet
de generatione eorum: quę non sit: nihil adhuc exploratum habemus nisi quod fauoniis flatibus apparent: certum enim hoc est. Vculus ut antea dictum est non nidificat: sed in nidis parit alienis: &praecipue in palubium: &curucę: &alaudę: humi atque etiam in nido luteolę appellatę super arborem. parit hic unum ouum: nec ipse incubat. Sed auis in cuius nido pepererit: ea incubat: exclu dit atque enutrit: quę cum ipse alienigena pullus accreuerit: suos eiicere dicitur: ita ut pereant. Alii eos a genitrice occidi: &dari in cibo cuculi pullo aiunt. uidelicet improbatos perper speem cuculi ele gantiorem: sed quiqui plurima ex his uidisse nonnulli confirmant: tamen de pullorum interitu: non conuenit inter omnes. Alii enim cuculum ipsum repetere nidum cui suum ouum mandarit: pullosque deuorare nutricis uolunt. Alii pullum cuculi quod magnitudine praestet: posse pręcipere cibum omnem oblatum: atque ita cęteros fame perire autumant. Alii ipsum ut fortiorem: cęteros pastus consortes occidere autores sunt: sed prudenter sane prolis suę procreationem moliri uidetur cuculus. Cum. n. se ignauum minimeque opitulandi potentem nouerit: facit quasi suppositicios suos pullos quo seruari possint. timiditate enim hęc auis excedit. quippe quae ab auiculis uellatur: &prae metu earum fugiat Podes quos aliqui cypsellos appellant: similes esse hirundinum: a dictum iam est. Haud enim discerni ab hirundie possunt: nisi quod tibiis sunt hirsutis. nidum spse cistellę productę longius fictę ex luto uno aditu dato arctissimo faciunt. Idque locis angu stis intra saxa &specus: ut &beluas deuitare possint: &homines. Vem caprimulgum appellant: auis montana est: magnitudine qua paulo maior qui merula: minor qui cuculus: moribus mollior parit oua duo: aut tria: cum plurima suggit: caprarum ubera aduolans unde nomen accepit: Cum suxerit uber extingui capramque excęcari aiunt: parum clare interdiu uidet: Sed noctu perspicax est. Orui locis arctioribus &ubi non satis cibi pluribus sit: c duo tantum incolunt: &suos pullos cum iam partias uolandi est.