Latin
236
Aristotle, De animalibus 236
Unproofread scanNot analysed yet
Primum nido eiiciunt: deinde regione tota expellunt: parit coruus quatuor &quinque: tempore quo apud pharsala hospites medię periere: corui locis athenarum peloponensique defuerunt: quasi sensum haberent aliquem: quo inter se rerum euenta significarent &mouerentur. Quilarum plura sunt gnna. unum quod pigargus ab albicante a cauda dicitur: ac si albicillam nomines: gaudet hęc planis: &lu cis &oppidis. hinularia a nonnullis uocata cognomine est: montes etiam siluamque suis freta uiribus petit. reliqua gnna raro plana &lucos ad eunt. Alterum genus magnitudine secundum &uiribus planta: aut clauca: nomine saltus &conualles: &lacus incolere solitu cognomine anataria &morphna a macula pennę quasi neuiam dixeris. Quam homerus etiam meminerat in exitu priami. Tertium genus colore nigricans: unde nomen accepit: ut pulla et fuluia uocetur magnitudine minima. Sed uiribus omnium praestantissima hęc est. Colit montes ac siluas: &leporaria cognominatur. una hęc foetus suos alit atque educit pernix concinna polita apta intrepida: strennua liberalis non inuida est: modesta etiam: nec petulans: quippe quę non clangat: neque lipiat: aut murmuret. Quartum genus percnopterus ab alarum notis appellatu: capite albicante: corpere maiore qui cęterę adhuc dictę hęc est: Sed breuioribus alis: cauda longiore: uulturis speem hęc refert sub aquila &montana ciconia cognominatur: incolit lucos degener: nec uitiis cęterarum caret: &bonorum quae ille optinent. expars est quippe quę a coruo cęterisque id genus alitibus uerberetur fugetur capiatur. grauis est. n. uictu iners: exanimata fert corpora: famelica semper est: &quaerula: clamitat &clangit. Quintum genus est quod haliętus hoc est marina uocatur: ceruice magna &crassa. Alis curuantibus cauda lata: moratur hęc in littoribus &oris. accidit huic sępius: ut cum ferre quod ceperit nequeat: in gurgitem demergatur. Sextum genus gnesium. i. uerum germanuque appellant: unum hoc ex omni auium genere esse ueri incorruptique ortus creditur. cętera enim genera &aquilarum &accipitrum &minutarum etiam auium promiscua adulterinaque inuicem procreant. Maxima aquilarum omnium hęc est: maior etiam quam ossifraga. sed cęteras aquilas: uel sexquialtera portione excedit. colore est rufa: conspectu rara: more eius quam cymnidem uocari diximus. Tempus aquilę operandi uolandique a prandio ad meridianu. mane enim quiescit usque dum forum frequens: &prandendum iam sit. senescentibus aquilis rostrum superius accrescit: incuruaturque subinde magis magisque ut demum famę intereant: cui rei data est fabula: ut hoc ita accidat aquilę: quoniam cum olim hon esset hospiti: iniuriam intulerit. Condunt reseruantque suo in nido quantum cibi pullis supersit. quod. n.