Latin
238
Aristotle, De animalibus 238
Unproofread scanNot analysed yet
natura enim inuida &famelica est: nec copiosa uenationis. magnum tamen quid nascitur: cum uenatur. inuidet igitur suis liberis: iam ma iusculis: atque edaciusculis: &ob eam rem unguibus secat. Pulli etiam ipsi inter se pugnare incipiunt de sede ac pastu. Itaque a parente eiiciuntur: &pulsantur. deiecti uociferantur: periclitanturque: Sed ossifraga recipit eos benigne: &tuetur: &alit: dum quantum satis sit adolescant. Parum hęc oculis ualet. nubecula enim oculos habet lęsos. At uero marina illa clarissima oculorum acie est: ac pullos adhuc implumes cogit: aduersos intueri solem: percutit eum: qui recu set: et uertit ad solem. Tum cuius oculi prius lachrymarint: hunc occidit: reliquum educat. Vagatur hęc per mare &littora. unde nomen accepit. Viuitque auium marinarum uenatu: ut dictum est. Aggreditur singulas: cum emergentem obseruarit: refugit auis: ut euolans uidit aquilam: &metu perculsa se rursus ingurgitat: ut in diuersa prolapsa emer gat. Sed haec acie oculorum ualens: sedulo aduolat: donec uel strangulet in humore: uel per summa corripiat. Vniuersas nuqui inuadit: arcent enim frequentes respergentesque: suis alis repellunt. Vlicę spuma capiuntur: appetunt enim eam auidius. quo circa spuma inspersa eas uenari in usu est. Caro earum probi odoris est: excepta parte posteriore ultima: quę sola littuum olet. pinguescunt satis: &ęsui sunt. Ccipitrum genus precipuum: buteo est. Triorcha a nua mero testium nuncupatus. secundum ęsalo. tertium circus. stellaris autem palumbarius: &pernix differunt. appellantur Sumbuteones qui latiores sint. alii porcę: &fringillarii uocantur. Alii leues &rubetarii: qui abunde uiuunt: atque humiuolę sunt. genera non pauciora qui decem esse accipitrum aliqui prodierunt: quę modo quoque uenandi inter se dissident. Alii enim columbam humi considentem rapiunt: uolantem non appetunt. Alii super arborem aut tale quid conscendentem uenantur. Sin humi est: aut uolat: non inuadunt. Alii neque humi: neque in sublimi manentem aggrediuntur: sed uolantem capere conantur.