Latin
237
Aristotle, De animalibus 237
Unproofread scanNot analysed yet
die quaque facultas uenandi non datur: fit interdum ne quod por tent extrinsecus habeant: si quem deprehenderint uiolantem nidum: uerbe rant suis alis: &unguibus lacerant. Nidulantur locis non planis: sed celsis: praecipue quidem arduis saxis &praecipitibus: sed arboribus etiam. Alunt suos pullos donec parortiatas uolandi fiat: tum nido eos expellunt: post regione quam. ipsi genitores incolunt: tota exterminant. Tenent enim singula aquilarum paria longum tractum: unde fit ne ullo pacto uicinos habere patiantur. Venantur locis non suo nido propinquis: sed longe distantibus. Rapta non protinus ferunt: sed cum corripuerint: &sustulerint: deponunt. exparteque iam pondus requiescunt. leporem etiam non statim rapiunt: sed expectant dum prodeat in plana: nec protinus de alto in terram ruunt. Sed paulatim descendunt: quę ideo faciunt: ut tutiores ab insidiis sint. considunt etiam locis ęditioribus: quod difficulter a terra tolluntur. uolant sublimes: ut perquammaxime procul aspiciant: quaperper homines solam auium omnium aquilam esse diuinam prhibent. Omnes profecto quibus ungues adunci: minime in saxis consistunt: quoniam saxi duricies impedimento curuaturę unguium est. Venatur Aquila lepores: hiuulos: uulpes: &reliqua quę uincere ualeat. Viuit tempore longo: quod diuturnitate nidi eiusdem declaratur. Cythię terrę incola auis est: magnitudine otidis: hoc est s auis tardę: quę duos procreat pullos: &quę peperit oua non in cubitu fouet: sed condita in leporina: aut uulpina pelle re linquit: atque ita obuoluta in summa arbore collocat. cumque a uenatione uacat custodit: &si quis scandit: impugnat: et uerbe rat alis perinde ut aquilę faciunt. Octuę: cicunię: &reliqua quę interdiu nequeunt cernere n noctu uenando cibum sibi acquirunt. Verum non tota nocte id faciunt: sed uespertino: et matutino. Venantur autem mures: lacer tas: uerticillos: &eiusmodi alias quasdam bestiolas. quae ossifraga appellatur probe: &foetificat: &uiuit: cęnę gerula: &benigna est. nutricat bene &suos pullos: &aquilę: cum enim illa suos nido eiecerit: hęc recipit eos: ac educat: mittit namque suos aquila: antequam tempus sit: adhuc parentis operam desiderantes: nec uolandi adeptos facultatem: quod per inuidiam ita facere creditur.