Latin
245
Aristotle, De animalibus 245
Unproofread scanNot analysed yet
cellę autem &mellarię &sobolarię geminę omnes sunt: immo enim eodemque intersepto: duę sibi iunguntur cellę: moo poculi gemini: altera intus: altera foris compages: qua parietibus faui adhęrent arctiores: &melle uacuę relinquuntur: gemino aut triplici uersu. pleniores. n. sunt faui quibus plus cerę obducitur. pars aditus aluei prior illita est: ex commose. sic enim conuocant: quod uelut excrementum purgamentumque cerę est: bene nigrum: acrisque odoris. medentur hoc plagis: &huiuscemodi suppuratoibus: proximum ab eo tectorium: picatus cereus prębet: leuius id qui commosis medicamentum est. Sunt qui fucos &per se fingere fauos eodem in alueo: &cùm apibus negocium conficiendi faui partiri dicant. uerum mellificandi nullam habere facultatem: sed uestitum eos: tum eorum pullos melle quod apes fecerint. manent fuci magna tparis parte intus: cumque exeunt: efferunt sese fusim in sublime: gyroque uolitant: &quasi exercitium faciunt: quod ubi satis iam fecerint: redeunt domum: &epulis pefruuntur. Reges nunquam prodeunt foras: uel ut pascantur: uel alia can nisi uniuersa cum plebe: &si cum pargunt: rex ipse forte aberrarit: omnes inquirere: odoratumque sagaci persequi: donec inueniant accepimus. gestari etiam eum a plebe cum uolare non potest: &si perierit: omnes discedere: uel si aliquandiu manserint: fauos quidem conficere. Sed mel nullum nec fieri posse quin breui omnes discedant. Ceram apes: preptando flores capiunt: priorum acumine pedum: mox priores in medios abstergunt: &medios in blesa posteriorum: atque ita honu stę discedunt: &quidem grauari premique onere cernuntur: quotiens redeunt. Mos apibus: ne florum plura genera petant: uno eodemque profectu: sed singulis singula: uerbi gratia à uiola ad uiolam aduolant: nec aliud attingunt: quousque suum in alueum redeant. hic se quatiunt: &singulas tres aut quatuor sequuntur. Sed quid accipi ant: haud facile uideris: nec uero quemadmodum operantur uisum ladhuc est. Cerę congestio notari potuit: in oleis: cum diutius in eodem mo rentur: perper frondem eius arboris spissiorem. Post hęc foetificare incipiunt: nec prohibet quicquam: quominus eadem in cella sint: &pulli: &mel: &fuci. Gigni fucos seorsum dicitur: si dux uiuit: Sed si obiit: in apum loculamentis oriri ex ipsis apibus: atque hos fieri aimosiores: quocirca aculeatos uocari: quamuis aculeo careant. Animo nanque feriendi non ptante nomen hoc meruerunt. Sunt loculi ipsi fu corum ampliores: &finguntur seorsum quoque per se faui fucorum.