Latin
246
Aristotle, De animalibus 246
Unproofread scanNot analysed yet
Sed magna ex parte fauis apum inseruntur: quaperper secandum est. Genera apum plura ut dixi: duo principum: alterum rufum: quod pręstantius est: alterum nigrum: magisque uarium: duplo amplius ape utili. Tertium genus quod optimum: breue hoc: in rotunditatem compactile: &uarium est. Quartum longum crabronibus simile. pręterea quod fur appellatur: nigrum hoc aluoque ampliore est. Quinetiam fucus qui omnium maximus est: sed sine aculeo: &ignauus. Differunt inter se apes parentibus nate urbanis: &quę rustico montanoque uictu educatis prodierint. sunt enim hę siluestres horridiores aspectu: &iracundiores: &mi nores: sed opere ac labore pręstantiores. Genus frugi fauos suos ęquabiles construit: supernumque totum operimentum politum apponit: &ad singulos usus fauum singulatim effingit: uidelicet partem aliam ad mella: aliam ad prolem: aliam ad fucos accommodandam. quod si acciderit: ut eodem in fauo omnia hęc recipiantur: loculus alter deinceps disposi tus habentur inanis. At uero illę porrectiores fauos inęquales confici unt: &operimentum retumidum. Perinde et crabrones imponunt: foetum etiam &reliqua sine ordine statuunt. duces improbi ex his oriuntur: &copia tum fucorum: tum etiam eorum quos fures uocant. Sed mellis aut nihil aut ammodum parum: opera earum conficitur. Incubant apes suis fauis: &concoquunt: quod nisi fecerint uitiari ex aranea fauos aiunt quod si decętero se continere potuerint: ut in cubitu perseuerent: partis quasi abortus sit: sin minus: toti pereunt: faui gignuntur in iis quę uitiantur. Vermiculi qui mox pennis subnatis euolant. Curant etiam apes ut faui erecti stent: quod si qui corruerint erigunt: &pilis fulciunt fornicatis: ut subire possint. Cum enim uia qua accedant non datur. cessant in cubitu: unde fit: ut faui araneentur: furis &fuci nullum est munus. Sed cęteris quibus cum uiuunt: iniuriam faciunt: non tamen impugne semper. nam deprehensi interdum a bonis apibus oc ciduntur. Enecant nimirum ipse etiam duces: qui plures quam satis sit: habeantur. &potissimum improbos: ne principum multitudo seditiones in examine faciant: necant pręcipue. Cum non ampla sobolis copia extitit: nec habent tanquam coloniam mittant. fauos etiam regum eo tempore si parati sunt: diruunt: utpote cum desint: quibus mittendis duces ipsi praeficiantur: necnon fauos tollunt fucorum: si mellis penuriam coniectam tur: nec aluei annona superioris anni abundant. Et apiarium eximentem tunc praecipue de melle impugnant: ac pręsentes fucos expellunt. Et quidem sępe uisuntur foris: in alueo residentes: exules flagrant odio.