Latin
248
Aristotle, De animalibus 248
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem fauos apiarii eximunt: cibi tantum relinquunt: quantum per hyemen sufficiat: quod si satis sit: seruatur examen. si minus: uel mo ritur ibidem: si ne discedat hyes obstat: uel deserit sedem si serenum nanciscitur: mel apibus tum ęstate: tum hyeme in cibo est. sed recondunt: alterum quoque cibarii genus cui durities cerę proxima: quod sandra cham nonnulli appellant. Inferunt iniuriam apibus maxime uespę: &auiculę quas paros uocant: atque etiam hirundo: &merops qui apiaster est: tum uero ranę lutarię: eas ubi ad aquam accesserint: rapiunt. quanobrem eas apiarii per paludes &stagna: unde apes aquantur: uęnari solent: &uesparum: &latibula: &hirundinum: ac meropum nidos propinquos alueis tollunt: nullum animal nisi sui generis apes fugiunt. pręliantur enim inter se: &cum uespis: sed cum ruri sunt: nec sibi inuicen neque ullis aliis iniuriantur. At uero apud suos alueos pugnant acer rime: &hostes quos uicerint enecant. Intereunt quae percussierint: quo niam sine intestini eruptioe aculeus eximi non potest. sępius enim euadunt: si qui ictus est: curam adhibet: ut aculeus infixus iunctus cum aluo extringatur: alioqui apis interit. Necant uel maxima animalia ictu sui aculei. Iam equus occisus ab apibus est: sed principes minime irritantur: &feriunt: efferunt foras apes: uita in alueo defunctas: &cętera mundissimum omnium hoc animal est. Quamobrem sępenumero cum alui necessitas est: auolant &in secessu reddunt excrementum: quoniam male oleat. oderunt non solum foedos odores: sed etiam un guentorum delicias: ex quo fit ut homines his delibutos percutiant. pere unt apes tum aliis casibus: tum uero cum multi principes orti: partem quisque secum quo libuit abducat: rupeta etiam apes interemit. subiens enim aditus aluei: afflat: &obseruans rapit euolantes. nullo hęc affi ci malo ab apibus potest: sed ab apiario facile interimitur. Genus autem apum quod improbum esse: ac fauos fingere asperos diximus: nouel lis maxime tribuunt apiarii nonnulli: peccareque ita per imperitiam eas arbitrantur. nouellę autem sunt anniculę omnes: quarum examina quot annis auolare solitum est. Nec uero nouellę ipsę perinde ac ueteranę pungunt: cum copia mellis non suppetit. Apiarii fucos depellunt: &ficus: ac reliqua id genus dulcia in cibo apponunt. Apu seniores intus operantur: hircioresque more domesticę ratione sunt. Adolescentes foris negocium exercent: &ea quae res exigit portant leuioresque sunt labore hirsucię detrita. fucos etiam ipse interimunt quotiens non satis loci operibus est. tenent enim aluei locum penitiorem. Cum morbo examen quoddam laboraret: agmen peregrinum inuasit: &pugna conserta adeptaque uictoria mella diripiebat: quod cum apiarius pro sterneret: uictum examen statim egressum: ulciscebatur: nec hominem ipsum ullo pacto impetebat.