Latin
247
Aristotle, De animalibus 247
Unproofread scanNot analysed yet
breues contra longas: easque alueis pellere conantur: qua in pugna si ille uicerit: optimum ita fore examen putatur: sed si hę solę remanse rint: ociose uiuunt: &nihil boni integre faciunt. Pereunt etiam ipse antequam autumnus sit: student bonę apes quoad fieri potest: nequam intra alueu interimant: &si qua interierit intus statim foras cadauer educunt. Qui autem fures uocantur: &suos inuicem fauos offendunt: &alienos si la tuerint subeunt: sed si capiantur: capite puniuntur: nec facile aut latere aut aufugere possunt. sunt. n. in quoque aditu custodes: &fur ipse si quando surripere ingressum potuerit: adeo in facietatem repletur: ut nequeat euolare: sed ante alueum uolutetur. itaque fuga perquam diffici lis est. Reges nunquam foris uisuntur: nisi cum migratur: &tunc ita ut re liquę omnes circa ipsum principem suum glomerentur. Cum uero migrandum est: uox solitaria &peculiaris quędam aliquot ante diebus: intus mittitur: &biduo: aut triduo paucę circum alueum uolant. An rex etiam inter eas sit nondum exploratum habemus: quoniam difficile cognitu est: collectę iam auolant &per singulos reges diuiduntur. &si forte pau cę prope multas consistunt. Concedunt paucę ipsę ad plures: ac regen quem reliquerint: si sequatur interimunt. discessus &migratio ita agitur. singulis autem muneribus se distribuunt: ut alię flores conuebant: alię extruant: alię poliant fauos: &dirigant. Aquam tunc portant cum pro lem nutriunt. Carnem nullius animalis tangunt: nec obsonium appetunt: nullum his tempus certum consuetumque est: quo opari incipiant. Sed ciba riis non carent: beneque degunt: ęstiuo potissimum tpere opus aggrediuntur: &quandiu serenum sit: assidue operantur. Nouellę etiam tertio quam prodierint die: statim negocium ineunt: si cibus non superpetit: cumque incubant: digrediuntur nonnullę ad pastum: sed breui redeunt: proles foe licis examinis quadraginta diebus intermittitur tantummodo a bruma: cum satis iam concreuisse pulliciem senserint: cibo apposito dereliquunt. ipsa uero cum datur facultas ruprto operculo exit. Bestiolas quae in alueis nascuntur: &fauis officiunt: apes notę melioris tollunt: &rem familiarem tuentur: sed alterę pro suo uitio negligunt: &perire patiuntur.