Latin
251
Aristotle, De animalibus 251
Unproofread scanNot analysed yet
maiori quam ex proportione sui corperis spiculatur: uiuit hoc toto anno &quidem tpere hyberno. quercu cęsa euolare spectatur: exigit hyemen in latebra: &semper in materie diuersatur sunt eius alię matrices: alię operarię: ut &in altero genere quod placi dius est. Quę autem sit natura operarię ac matricis: in eo ipso placidiore gne percipi facilius potest. sunt. n. huius quoque duo gna: alterum duces quas matrices appellant: alterum oparię. Maiores mitioresque duces sunt. ętas operariarum annum non complet: sed omnes hyeme inualescente moriuntur: quod ea re constat: quod hyeme incipiente stupescant. bruma autem nullę omnino appareant. duces uero qui matrices uocantur: tota hyeme uisuntur atque sub terra latitant. plerique enim cum per hyemen ararent: aut foderent: matrices uiderunt: oprarias nemo. ortus talis uesparum est. Duces ubi iam locum sibi opportunum delegerunt: fauos opere ęstiuo configunt: et uespeta (Cellulas dico) constituunt: quatur nis foriculis: aut prope: in quibus uespę non matrices nascuntur: quae cum increuerint: rur sus altra ampliora effingunt: quorum item proles cum creuerit: alia faciunt: ita ut postremo autumno: plurima amplissimaque uespeta: condita habeantur: in quibus dux quae matrix uocata est: non insuper uespas: sed matrices iam procreat: quae quidem superne per summa uespeti uermium spse multo grandiorum gignunt. in cellulis continuatis quatuor numero: aut paulo pluribus: alioqui increscendi rtio ducibus eadem quae uespis est. Sed cum uespę operarię fauis affuerint: non pręterea duces operan tur. Sed oparię ipsę cibum suis ducibus sumministrant: quod ea re constat: quod duces non item euolant: sed intra tecta quiescunt. Cęterum utrum duces anni superioris nouellis iam procreatis ducibus interimantur a uespis nouellis: idque simili modo eueniat. An plus etiam tperis possint uiuere: nondum exploratum est: nec uero sene ctutem matricis &uesparum generis feri: aut aliquem huiuscemoni affectum annotare adhuc quisquam potuit. Est autem matrix latior ponderosior: crassior: &maior quam uespa: uolatuque haud plurimum ua let. prępondere enim sui corporis uolare longius nequit: quo fit ut semper in uespariis sedeant effingentes fauos: &munere fungen tes cellario insunt porro matrices nuncupatę in uespariis plurimis. Sed aculeatę sint nec ne ambigitur. Videntur tamen &ipsę ut apum du ces gerere quidem aculeum: sed non extringere aut ferire.