Latin
252
Aristotle, De animalibus 252
Unproofread scanNot analysed yet
uesparum autem alię carent aculeo: ut fuci. alię habent. minores imbecillioresque sunt: quae carent neque repugnant. contra quae habent maiores robustę atque pugnaces quas nonnulli mares appellant: foeminas uero eas quae carent. Pleręque ex iis quae aculeum gerunt: amittere eum putantur hyeme instante: sed hoc ex nemine qui uidisset accepimus. uespę tperibus siccis locisque asperis potius oriuntur: ortus sub terra agitur. fingunt suos fauos ex congerie ac terra: &ab eodem primordio quasi stirpe ununquemque ędificant. cibum uel ex floribus quibusdam et fructibus petunt: sed quem plurimum ex carne. coire nonnullę etiam ex cęteris uisę sunt: sed an ambę aculeo careant: aut habeant: uel altera habeant: altera careat: nondum exploratum est. Ferarum etiam nonnullę coire uisę sunt: &alteram gerere aculeum constitit: sed de altera incertum est. foetus non partu prouenire uidetur. statimr. n. auctior quam partus uespę patiatur existit. Si uespam ex pedibus cęperis bombilareque seueris: aduolant quae aculeo carent: quod non faciunt quae aculeatę sunt: Itaque argumento quidam hoc utuntur: ut alterę mares sint: alterę foeinę. Capiuntur hyberno tpere in speluncis: &quae aculeum habent: &quę carent: condunt alię sua uesparia pauca &exigua: alię plura &liora. capitur magna matricum pars a solsti tio apud ulmos. colligunt enim hinc lentam &gummosam materiam. prodiere locis quibusdam matrices ortu admodum numeroso: cum superio ri anno uesparum atque hymbrium copia praecessisset: capiuntur per praecipitia &terrę rimas: pręruptaque directiora: omnesque uisuntur: aculeum gerere talis uesparum ratio est. Rabrones non floribus ut apes: sed carne magna ex parte uiuunt. unde fit: ut uersari uel in stercore sępe soleant. uenantur enim muscas maiusculas: quas ubi cęperint: absciso capite: reliquum corpus gestantes auolant. Sed pomum etiam dulce appetunt: cibus his talis est. duces more apum uesparumque habent: qui proportione ad crabrones ma iores quam uesparum ad uespas: &apum ad apes sunt. degunt hi quoque in tus ut uesparum duces. faciunt sibi alueu sub terra crabrones terra egesta: ut formicę excauant. missio. n. ut apum nullaue eorum uel uesparum fieri solet. sed qui subinde oriantur nouelli ibidem manent: &alueum terraegesta faciunt ampliorem. amplificant maiorem in modum: et iam ex ualentiore quodam examine qualli tres: &quatuor fauorum pleni excepti sunt.