Latin
257
Aristotle, De animalibus 257-2
Unproofread scanNot analysed yet
ut merula: quae ex nigra redditur rufa: &uocem mittit diuersam. strepitant enim per hyemem: cum per ęstatem tumultuans cantet. Mutat &turdus colore. quippe qui collo ęstate uarius: hyeme murino distin ctus expectetur: uoce tamen eadem est. Iuscinia canere solet assidue diebus ac noctibus quindecim: cum silua fronde incipit opacare dein canit quidem: sed non assiduo: mox adulta ęstate: uocem mittit diuersam: non insuper uariam aut celerem: modulatamque: sed simplicem. colore etiam immutatur: &quidem in terra italia: per id tempus alio nomine appellatur. Apparet non diu: abdit. n. sese &latet 1 Vbeculę &quę ruticillę appellantur inuicem transeunt. Estque rubecula hyberni temporis: ruticilla ęstiui: nec alio fere inter se differunt: nisi pectoris colore &caudę: sic &ficedulę: &atri capillę: uicibus commutantur. fit enim ineunte autumno ficedula: ab autumno protinus atricapilla: nec inter eas discrimen aliquod: nisi coloris &uocis est. Auem autem esse eandem constat: quod dum immutaretur: hoc genus utrumque conspectum est: nondum absolute mutatum: nec alterutrum adhuc proprium ullum habens appellationis.