Latin
258
Aristotle, De animalibus 258
Unproofread scanNot analysed yet
Ec mirum si hęc ita uoce aut colore mutantur quando &palum nbes hyeme non gemunt: nisi quod aliquando ex asprima hye me: placidum tempus successisset gemuerit. quod apud peri tos in ad miratione habitum est: cęterum ineunte uere gemere incipit. Denique aues tunc maxime plurimasque emittunt uoces cum coeunt. Mos auium &ut alię sese in puluere uolutent: alię sese lauent: alię nec puluere neque balneo utantur. Sunt pulueratrices quae non altiuolę: sed terrę propinquę: ut gallina: perdix: attagena: alauda: fasiana: lotrices: nonnullę rectungues: &quae circa fluuios: aut paludes: aut mare uersam tur. Alię utrumque tum lauare: tum puluerare solent: ut columbus: ut passer. Aduncarum pars maior neutrum facit. hęc ita se habent. pro prium nonnullis auium euenit crepitus alui: Turturi pars etiam no uissima alui earundem uehementer citatur: cum uoce reddunt. Vtantur uero animantium aliqua forma &moribus non modo per m ętates &tempora: uerum etiam castratioe. castrantur autem ea quibus sunt testes. sunt auibus testes intus lumbis hęrentes: &quadrupe dum iis quę oua pariunt. At uero iis quae animal generant: eademque terrestria sunt: plurima quidem parte foris: Sed nonnullis etiam intus continetur. omnibus uero postrema aluo habentur. Castrantur gallinacei parte nouissima sui alui: quae cum coeunt concidit: hanc enim si duobus aut tribus ferramentis adusseris: capos facies: quod si perfectus est qui castratur: crista pallescit: &cucurrire desinit: neque coitum uenereum repetit. Sed si adhuc pullus est: ne inchoari quidem ex his quicquam potest: cum accrescit: quod idem in homine quoque accidere certum est. Nam si puer adhuc excidatur: neque post geniti pili impediuntur: neque uox immutatur: sed suum seruat acumen. At si iam puber post ge niti deflunnt pili: pręterquam pubes. hęc enim quamuis minuatur tamen manet: sed congeniti non defluunt nemo. n. spado caluescit. Quadrupedum etiam exactorum: uox omnium in foeminam immutatur.