Latin
LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO
Aristotle, De animalibus 26
Unproofread scanNot analysed yet
Cholago est partem posteriorem NUOA lumbi pari structura pręcingunt: unde nomen osphys inditum est partis uero excretorię quod subditum quasi stragulum est nates appellatur: In quo autem femur uersatur: Coxa et acetabulum pars foeminę propria uterus aut uulua est: maris penis foras postremo thorace propendens: parte sui prima carne prope modum constans &in equabili facie turbinata: Nomen a glande pars hęc mutuata est: quam quę integit cutis uacat nomine: quae uulnere obducto co halescere nequit sicut nec genę aut palpebrę praecisę reduci ad unitatem quaeunt: totum tamen quod ex ea cute glandeque constat praeputium est: reliqua pars cartilaginea est: &augeri ampliter potest &ingredi atque egridi contra qui iumentorum. Subiacent membro ge nitali testes gemini cute obducti: quod scortum nominamus: Testes ipsi nec eiusdem naturę sunt: Cuius caro: nec multum a carne dissidet: sed quemadmodum hęc se habeant: ac omnino de cęteris huiusmodi partibus postea accuratius disseremus. Vlieris autem genitale contra quam uiri formatum est. Cauum enim subditum pubi est: non sicut maris propensum ac prominens. Ceruix ab utero effertur accessum, prolifico maris semini praebens: exitum humidi excrementi suo sexus uterque genitali ha bet sumministrandum: Communis colli: &pectoris pars: iugulum est. Costę brachii &humeri: ala femoris: &imi uentris: inguen. Pars item interior femoris: &natis communis. Coles etiam exterior subnatale. Thoracis iam partes omnes primores diximus Orsum pone pectus est: Cuius partes scapulę: &spina: infraque e regione uentri: lumbi habentur: communes autem partis superioris inferiorisque: costę octonę. Nam de hominibus gentis turdulo rum quos septennis costis ferunt creari: nullius idonei autoris te stimoino constat. habent sane hon suas partes ita dispositas: ut in eo &superius sit: et inferius. &prius: et posterius: &dextrum: &sinistrum Constat sane dextrum et sinistrum ex similibus fere partibus atque eis dem. Verum sinistra omnia sunt imbecilliora: At posteriora prioribus &superiora inferioribus discrepant: praeterquam quod inferiora similitudi nem superiorem praeferre ea dixerim ratione: qua uenter imus respondere assolet faciei in corpulentia uel gracilitate: et crura cum brachiis con munem ineunt rationem: Itaque quibus cubiti breues iis etiam femora: magna ex parte breuia sunt: &quibus pedes exigui iis manus quoque per uę habentur. Membri uero superioris bipartitam compactionem: brachium siue ulnam appellamus: Cuius partes: lacertus agilis: gibber. cubitus manus. Partes manus: palma &digiti quinque numero.