Latin
LIBERPRIMVS INTERPRETE THEODORO
Aristotle, De animalibus 25
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem intra maxillas &labra describitur: os est: cuius partes palatum &fauces: inest pars sentiens sapo rem lingua uim istam sentiendi precipue obtinens parte sui pri more. Nam si interiore tangat: minus sentiet: omnia pręterea quę caro sentire potest: lingua etiam potest: ut durum: Calidum frigidum: sua quauis parte: sicut &saporem. Hęc aut lata est: aut angusta: aut mediocris: quę quidem optima: &explanatissima est. Item aut absoluta: aut constricta: qualis tortorum balbo rumque est. Carne soluta rara: fungosa: lingua constat: eius pars quedam ligula est. Bifida oris compago tosillę. Multifida gin giuę appellatur: carne hę constant. Intusque dentes ossei coherent parte uero penitiore particula pendet: alia uuigera: uenę applica ta columella nomine: quę si immodice humefacta intumescat inflammenturque nomine uuę uocatur &strangulat. Ollum quod inter pectus &faciem est: Cuius pars prior c guttur: posterior gula: quantumque colli ipsius cartilagineum priorem obtinens situm: uocem transmittit &halitum. Id ar teria nominatum est. At uero quantum interius carneum spinę preiacet: gula dicitur. pars autem posterior colli extima cer uix appellata est: partes thorace tenus dispositę hę sunt. Thorax ipse parte priore posterioreque constat. Mox a collo pectus priorem obtinet situm bipartitum: in mammam parte sui utraque extuberans: Mammis laxior contextus corporis est iuncta pa pilla per quam foeminis lac transmissum elicitur: in maribus etiam lac fieri potest. uerum caro his spissa: mulieribus fungosa foraminulentaque est. Enter infra pectus est parte priore eiusque radix umbilicus est: Cui radici pars subiecta in latus utrumque ilia dicitur: quae autem recte subiungitur sumen est siue abdomem: Cuius postremum: aquaticulus. Sed super umbilicum hypocondrium est a cartilagine: quasi subcartilagium denominatum. Cauum autem commune subcartilagii &ilium.