Latin
LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 260
Unproofread scanNot analysed yet
LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE THEODORO. NOMNI CONTEMPLANDI genere: omnique tum nobiliori: tum ignobiliori docendi uia &ratione: duos esse habi tus constat: quorum alterum scientiam rei ap pellasse: alterum quasi peritiam quandam bene est. hominis enim probe periti officium est iudicare per spicien ter posse: quid nam recte aut non recte ab eo qui docet: exponitur. Quippe cum &hominem omnino peritum talem esse exi stimemus: &peritiam ipsam non nisi facultatem huius officii esse statuamus: Sed hunc omnibus fere in rebus ualere iudicio arbitramur numero numerum: Illum uero certe naturę alicui dele gamus. fieri enim potest ut rem unam quispiam: ita ut alius omnes possit iudicare. Quamobrem naturalis quoque historię siue contemplationis limites huiusmodi aliqui poni debent: ad quos iudex modum explicandi referre possit: &approbare semoto illo ueritatis examine: quonammodo res ita ne an aliter se habeat. Verbi gratia utrum substantias singulatim discuti endas cepisse pręstet: hoc est naturam hominis: aut leonis: aut bouis: aut alius cuiusquam generatim exponere aptius sit: an re bus subiectis quę communiter omnibus accidunt: communi usu quodam potius agendum. Sunt enim complura quę eadem in multis generibus diuersis inter se sint: ut somnus: spiratio: auctio: diminutio: mors: Ad hęc reliqui id genus effectus &di spositiones. Nihil enim adhuc certi explanatique habetur: quod de his dicere possimus: sed cum singulatim agimus: eadem sę pe de multis referre necesse est. Nam &in equis &in canibus &in homininibus ea quę modo dixi: omnia insunt. quapropter qui singulatim agere per accidentia uelit: sępenumero uerba eisdem de rebus facere cogetur: quę. s. eędem animantibus ad inuctę sunt specie diuersis. sunt etiam fortasse quę cum eandem sortiantur appellationem: discrimine distent speni: ut animalium incessus: quippe qui specie unus esse minus uideatur.