Latin
259
Aristotle, De animalibus 259
Unproofread scanNot analysed yet
Sed cum cętera nisi nouella castrentur intereant: aper unus qua ętate ca stretur: non refert. omnia denique si dum crescunt: castrantur: maiora elegam tiora qui icastrata euadunt: sed si postea qui adoleuerunt: &iam incremento constiterunt: castres: nihil pręterea accedere ad magnitu dinem potest. Cerui si cum per ętatem nondum cornua gerunt: castrentur: non ędunt cornua: sed si cornigeri exciduntur: non decidunt cornua &magnitudine eadem seruantur. Vitulis tempus castrandi anniculis est: alioquim minores deformioresque euadunt. Modus castrandi hic est. Ttractos deorsum testes: atque obtentos: pressosque in imum scorti. cultello adacto: extrudunt. Mox fibras sursum quoad maxime fieri potnt reprimunt: &plagam infarciunt capillamentis: ut sanies effluere possit: &si inflammatur ignem adhibent scorto: et respergunt. Si bos a recenti castratu ineat: procreare potest. Apria etiam scropharum castratur ne praeterea coitum appetat: sed breui tpare obęsetur. Castratur autem cum biduo ieiunarit: suspensa pernis prioribus: recisa cute inter foemnina: qua maribus testes maxime continentur: hac. n. parte adhęret uuluis. Apria dicta: cuius exigua parte abscisa consarcinant. Cameli etiam foeinę castrantur: cum eis uti in pręlio libet: ne concipiant utero. nonnulli superioris asię incolę camelos uel ad tria milia possident. Currunt cameli celerius quam equi nissani: perper laxiorem sui gradus glomerationem: et castrata denique auctiora quam incastrata euadunt. Animalia qui bus tuminare in more est proficiunt: delectanturque: non minus in ruminando qui ędendo. Ruminant quę superiore dentium ordine carent ut boues: oues: caprę. ex feris nullum adhuc ruminare constat: praeterquam ea quae aliquando cum hominibus exigunt: ut ceruus. hunc etenim ruminare planum est. Iacent potissimum cum ruminant omnia: et hybernis praecipue mensibus solent ruminare. septem fere mensibus hoc faciunt: quę in tra tecta aluntur: gregales leuius minusque tparis ruminant: quoniam foris pascantur. Sunt etiam ex dentatis utrinque nonulla: quę ruminent: ut mures pontici: &piscis: quem ab ea re ruminalem quidam appellarunt. Sunt item alui fluentioris ea quibus longiora sunt crura: sed pro pensiora ad uomitum: quibus latius pectus est. Idque tum in qua drupedum genere: tum in auium: tum etiam in hominum ita esse magna ex parte perpensum est.