Latin
LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 262
Unproofread scanNot analysed yet
sed de his etiam alio loco disputatum a nobis est: &quibus in rebus id liceat: &quę possint reciprocari: et quam ob causam: Atere autem ne illud quidem oportet: an ita agendum quem admodum priores auctores qui quomodo res queque fie ret: quam quomodo esset tractare maluerunt. non enim inter hec parum interest: sed enim exordiendum quod dictum iam est: ut primum res persequamur: quę quoque in genere conspecti ores promptioresque habentur. deinde causas reddamus: &ge nerationem. hoc enim in ędificiis etiam potius euenit: quod enim forma ędium talis est: aut quod tales sunt ędes: idcirco fieri ędes hunc potius in modum censemus. generatio enim substantię gratia est: non substantia generatois gratia. Quamobrem empedocles pleraque in animalibus: propterea ita contineri: quia ita cum orirentur: acciderit male ait: ut et spinam haberi talem quod per contortionem disiungi frangique accidit: nescius &quam se men genitale quod constiterat uim tale habere oportet: &quam res quę effecerat prior esset: non modo ratione: uerum etiam tempore. Gignit etenim homo hominem: itaque ortus talis euenit spem: quoniam talis qui gignit est. Quinetiam de his quae sponte fieri uidentur: pariter atque de artificiosis animaduertere licet: Nonnulla enim uel sponte eadem quę arte fieri pos sunt ut sanitas. His igitur causa efficiens similis antecedat necesse est: ut ars condendarum statuarum prior statuis est: quam do sponte fieri nequeunt. Artem autem operis esse: rationem omni abiunctam materia certum est. fortuitis quoque ratio si milis est: ut enim ars se habet ita existunt. Quamobrem censen dum ita potissimum: ut ob eam rem membris his homo constet: quia hoc homini esse est. Non enim fieri potest ut siue his membris homo sit: sin minus: proximum tamen aliud quic quam opinandum &uel omnino fieri aliter non posse: uel be ne ita fieri tantum posse statuendum. Cum itaque talis res sit generationem in hunc modum talemque euenire necesse est. Quapropter membra non sine ordine oriuntur: sed primum hoc: deinde illud atque in hunc modum omnia quę natura consistunt disponuntur.