Latin
LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 263
Unproofread scanNot analysed yet
Veteres igitur illi &primi naturę interpraetes: materiale principium atque eius modi canum quę nam qualisque esset indagarunt: &quonam pacto hinc tota orirentur: &quo mouente: ut discordia &concordia: aut mente: aut casu: temeritateque spontiua docuerunt: cum subiecta ma teria talem quandam prę se ferre naturam uideretur. ut feruidam ignis: ge lidam terra: &alter leuem: altera grauem. sic enim mundum etiam generant. hęc eadem de ortu plantarum &animalium quoque referunt. Ventrem enim aluum: omneque cibi &excrementi conceptaculum: ita con stitisse cum in corpere humor laberetur &rueret: nares ex rupto patuisse: cum spitus siue flatus transmearet atque dispelleret. At uero aer &aqua non nisi corporum materia est: naturam eim omnes ex iis cor poribus componunt atque costituunt. Quod si homo cęteraque animalia men braque eorum natura constet. dicendum profecto de carne: de osse: de sanguine: denique de omnibus tam simili quam dissimili strue compactis: ut de facie: de manu: de pede: qua quodque eorum tale sit: et qua ita constent facultate siue uirtute. non eim satis est eatenus tantum nosse quibus ex rebus compositum sit: ut igne: terraue: sed perinde agendum: ut si delecto: aut de quolibet alio generis eiusdem ageretur. Formam enim potius quam materiam eius declarare temptaremus: ut ęs: aut lignum: uel si id minus totius quidem ipsius speciem non omitteremus lectus. hic enim in hoc est: aut hoc tale est: Quo circa uel ipsam figuram explauari: qualisque forma sit indicari congruit. Quippe cum formę natura potior sit quam materię: Igitur si animalium membrorumque ununquodque figura coloreque est: recte democritus disserit: qui ex iis ipsis putasse animalia constare uidetur. quippe qui perspicuum esse dicat: qualis forma sit hom: quasi sua ipse hon figura coloreque pateat. Atqui mortuus hom quiqui figurę formam habet eandem: tamen hono non est. Ad hęc fieri non po test ut manus sit quocumque modo constans: ut ęnea: aut lignea: nisi equi uoca nominis communione: sicut quae picta est: ut pote quae suo fungi officon nequeat: quiuodo nec lapideę tibię suum assequi munus possunt. neque medi cus pictus artem medicinalem exercere potest.