Latin
LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 265
Unproofread scanNot analysed yet
constat igitur non de anima disserere omni oportere: quando quidem non anima omnis natura est: sed aliqua eius pars una: aut etiam plures. Ad hęc rem a materia abstractam nullam potest scientia naturalis contemplari: Cum natura rei alicuius gratia faciat omnia. rebus autem abstinctis abiunctum id est quod sub hoc cuius gratia uerbo intelligimus: ut enim ars in artificiosis: ita in rebus ipsis aliquod esse principium aliud: &talis causa uidetur: quam ex uniuerso perinde. ut caloris frigo risque primordia habemus. Quam ob rem uerisimilius dixerim cęlum &factum esse ab eiusmodi causa si factum est: &esse ob eam causam quam animalia caduca atque mortalia. ordo enim et ratus certusque status: longe magis in rebus patet cęlestibus qui in nobis. incerta autem inconstans &fortuita conditio: in genere mortali potius est: At illi genus animalium quodque na tura constare extitisseque censent. Cęlum autem forte sponteque ta le constitisse uolunt: in quo nihil fortunę nihil temeritatis de prehendi potest. Rem autem hanc esse illius gratia asserere ubique solemus: quotiens finem intelligimus aliquem in quem motu? (si nulla res prohibet) terminetur: quo circa eiusmodi aliquid esse constat: quod naturam uocamus. non enim quodlibet: &utcunque fors tulit: ex quouis semine oritur: sed hoc ex hoc neque ex corpore quolibet semen quodlibet prodit: principium nanque &efficiens rei quę gignitur: semen est. sunt hęc enim natura &proinde ex hoc enascuntur. Atque etiam priusquam hoc: illud est unde semen expromitur. Semen. n. ipsum generatio est: finis uero substantia. utrisque autem his prius illud est a quo proficiscitur. semen enim bifariam accipitur: uidelicet ex quo: &cuius nam &à quo decessit: eius semen est: ut equi: &eius quod ex illo fu turum est: ut muli. Verum non eodem modo: sed ut dictum iam est. Ad hęc semen non nisi pontentia est. Potentia autem quem admodum ad actum se habeat nouimus. causę igitur hę sunt: duę numero: altera cuius gratia: altera ex necessitate. multa enim gignuntur: quia necesse est.