Latin
LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 264
Unproofread scanNot analysed yet
pari ratione membrorum quo que hominis uita functi nullum id esse insuper potest: quod erat cum uiueret: ut oculus: manus: pes: reliqua: ergo simplici admodum &pingui minerua dictum hoc est: ac perinde quasi faber de lignea manu loqueretur. Sic enim naturę illi exploratores: ortus: &cans: re ferunt figurarum: A quibus. n. facultatibus condita fuerint. Ex ponunt itaque: faber securim fortasse aut terebrum dicet. Illi terram &aerem: sed melius faber: ut qui parum sufficere arbitretur si usque eo dicat quod instrumento incidente: partim caua: partim plana extiterunt: sed adiciat: quoniam talem adegerit ictum: et caunum cur ita exponat uidelicet: ut talem aut talem formam opus acciperet. Constat igitur non recte illos disseruisse: atque animal tale esse dicere oportere: e tquid qualeque: tum id ipsum: tum etiam membrum ununquodque explicari oportere: quomodo de forma lecti docendum est. Ergo si animal uel anima: uel pars animę: uel non sine anima est: quamprimum estim a corpore anima discessit: animal esse desinit: neque membrum ullum nisi figurę suę ratione idem relinquitur: modo eorum quę fabulę transisse in lapidem narrant. si hęc inquam ita statui debent hominis naturę studiosi sane interest de anima &disserere &scire: &si non de omni anima: tamen de ea ipsa qua tale animal est: &quid nam anima: aut certe pars ista animę sit: atque etiam de iis quae tali eius substantię acci dant: presertim cum bifariam naturam intelligamus: ut altera pro materia sit: altera pro substantia: quę quidem &ut mouens: &ut finis est: talisque animalium anima: uel omnis uel pars aliqua eius sit. Nam ob eam etiam rem qui de natura agit: eo amplius docere de anima quam de materia debet: quo materia natura potius per animam quam econtrario est. lignum enim &lectus &tripes propterea est: quod idem potentia illa est. Ed quęret quispiam animaduertens ad id quod modo dixi. Vtru de anima omni docere naturalis scientię intersit: an de aliqua una. At si de omni: nulla certe praeter naturalem philo sophiam relinquetur scientia: intellectus. n. siue mens rerum intelligi bilium est. itaque rerum omnium notiones naturalis una tenebit. Est enim eiusdem scientię: ut tam de intellectu quam de re intelligibili doceat: si quid eadem contemplatio omnium est inter se ita coniunctorum: sicut sensus etiam &rei sensibilis. An non omnis anima principium motus est: neque partibus animę omnibus id tribui debet: sed augendi principium idem putandum: quod &in plan tis est: alterandi uim eandem quam sentiendi. differendi autem aliud quicquam: non uim intelligendi. delationem enim uel in cętetris esse animalibus nouimus: intellectum siue mentem in nullis.