Latin
LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 270
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui fieri non potnst: ut plures eiusdem sub bipertita una sint sectione: sed singulę singulis finiant necesse est. itaque fieri quoque non potest: ut per bipertitam il lam diuisionem aliquod singulare aimal accipiamus. Ed quaeret quispiam: cur principio homines non complectendo appels larint nomine uno generis: quod bestias tum aquatiles: tu uo lucres contineret. Sunt enim nonnulli affectus: tum iis: tu cęteris animalibus omnibus communes. Veruntamen recte ad hunc modum diffinitum di stinctumque est. genera. n. quaecumque excessu inter se differant: &plus minus ue recipiant. hęc uni subiecta sunt generi: quae autem proportionem recipiunt: hęc seorsum posita sunt. uerbi gratia Auis differt ab aue: aut eo quod magis habeant quicquam: aut superantię ratione. aues enim alię penna sunt longiore: alię breuiore. pisces uero proportione ab auibus differunt. Quod. n. penna in auibus est: hoc idem squama in piscibus habetur. uerum id facere in omnibus non facile est. magna pars enim animalium re eadem affecta est proportione. sed cum ultinę species substantię sint: quae quidem species nullo speni discrimine differant: ut socrates: coristus: efficitur profecto ut uel uniuersalia explicari prius: uel idem sępius dicere necesse sit: ut dictum iam est: uniuersalia uero communia sunt. Quę enim in pluribus insunt hęc uniuersalia appellamus. Sed quaestio existit: utra tandem tractari debeant. qua enim substantia est: id quod spem indiuiduum est: po tissimum dixerim fore: si quis de singulis indiuiduis spem seorsum con siderare potuerit. Atque ut de homine: ita de auibus esse agendum. habent enim hoc genus species: sed non de iis: uerum de singulis indiuiduis auibus: ut de passere: de grue: de reliquis huiuscemoni: sed si ita eueniet ut sępe de eodem dicatur affectu (quoniam conis pluribus sit) efficictur sane: ut seorsum referre de singulis &subabsurdum sit &prolixum. Cęterum scite fortasse agetur: si quae ad genera attinent: ea coni negoto explicemus: uidelicet que recte ab hominibus definita dicuntur quęque naturam sortiuntur communem: &species non longe inter se differentes complectuntur. ut auis: ut piscis: &si quid aliud sit nomine quidem uacans sed genere parimodo speciens continens. Quę autem non eiusmodi sunt: hęc singillatim doceamus ut de homine: &si quid alid tale habeantur. Genera autem si quam similitudi nem praese ferant: figuris fere partium: totiusque corperis describuntur: quale genus auium: aut piscium est. mollia etiam atque ostrea: figurarum affini tate sua genera describunt. Partes eim eorum non proportionis similitu dine discrepant: quodo os hominis &spina piscis: Sed potius affectio nibus corperis. i.