Latin
LIVM LIBER PRIMVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 271
Unproofread scanNot analysed yet
magnitudine: peruitate: mollitię: duritate: lęnitate asperitate: &reliquis generis eiusdem: atque omnio: eo quod magis minusue quicquam habeant. Sed quemadmodum rtio tractandę naturę probari denat: utque de iis rebus uia apta facillimeque contemplari docereque possimus atque etiam de diuisione: quem in modum fieri possit ut commode species sumantur: &qui bipertita sectio: partim fieri nequeat: partim frustra fiat: di ctum iam est. Quę cum iam praefinta explicataque sint: de iis quae deinceps sequam tur agamus: indeque ordiamur. substantię quae natura constant: partim ingenitę immortalesque sęculis omnibus sunt: partim ortus participes: atque interitus intelliguntur. Sed partem illam ęternam &proinde nobilem: ac diuinam minus contemplari propterea possumus: quod ad modum pauca illius modo sensui patent: Quorum beneficio tum de ea ipsa parte diuina: tum de iis quam nosse cupimus: Facultas nobis cogitandi indagandique suppeditetur res mortales: atque caducas: ut stirpes: ut aimantes: quod eas socias familiaresque habemus nosse uberius possumus. Quippe cum multa ineesm quoque in genere percipere possit: quicumque non laborem recusat pleniorem: utrumque tamen studium nos delectat. Res namque illas superiores: tam &si leuiter attingere possumus: tamen ob eius cognoscendi generis excellentiam amplius oblectamur: quam cum hęc nobis iun cta omnia tenemus. quemadmodum quamlibet partem minimamque corperis nostrarum puellę deliciarum uidisse gratius: ac iucundius est: quam cęte rorum hominum membra tota perspexisse &contrectasse. At hęc in feriora: quod &plura sunt: &cognosci plenius possunt: idcirco prę stantiam sibi scientię uendicant. Quinetiam quod &nobis propiora: &na turae familiariora sunt: hinc aliquid cum rerum diuinarum studio rependunt: atque compensant. Sed cum iam satis de il lis egerimus: nostramque explicarimus sententiam: restat ut de animante natura disseramus: nihil pro uiribus omittentes: uel uilius uel nobilius.