Latin
289
Aristotle, De animalibus 289-2
Unproofread scanNot analysed yet
amplectens conseruat intestinum calorem &tuetur. Quinetiam testudo &lutarie genus: similimodo se habere uidetur: quanquam diuersum genus ab illis hoc est. Tuero animalia insecta &mollia contra quam hęc &modn inter se opposito constant. nihil enim ossis nihil terreni habere discretum uidentur: quod dignum effatu sit: sed mollia fere tota carnosa &tactui cedentia sunt: ne tamen corpus eorum facile pereat modo illorum quę carne lasciuiunt: naturam in ter carnem &neruum optinent. mollis enim ut caro est: sed intendi potest ut neruis. fissilis autem caro eorum non indirectum sed in aufractum: ita enim ad uires commodior esse potest. ha bent etiam quod piscium spinis proportionetur: ut sepię quod sepium uocant: lolligines quod gladiolum. polipi nihil eiusmo di habent. quod eorum alueus quem caput appellant breuior est: illorum procerior: ideoque ut directus inflexusque maneret. na tura his adminiculis faciendum censuit: quemadmodum in gene re sanguineo aliis os dedit: aliis spinam: insecta contra qui hęc et sanguine prędita constant: ut modo diximus. quippe quę nihil habeant duri: aut mollis: discretum: sed dura toto corpore sint: duricię tali: ut osse carne ossaciora: terratioriaque constent: ne fa cile corpus eorum diuidi possit. Imilis natura est ossibus &uenis. utraque enim ex uno orsa continua est: &neque os ullum seorsum per se habetur: sed aut pars continui est: aut tangit atque annectitur: ut natura. &tam quam uno continuoque &tanquam duobis distinctisque ad flexum utatur: neque uena ulla seorsum per se est: sed omnes pars sunt unius.