Latin
LIVM LIBER SECVNDVS INTERPRETE
Aristotle, De animalibus 289
Unproofread scanNot analysed yet
natura enim ossium adhibita est: ut sua duricie rem mollem seruaret in iis quę ossa habent: eademque de causa proportionale ossium habetur: in iis quę ossibus carent: ut in genere piscium aliis spina: aliis cartilago iuncta est: habent hoc pręsidium alia intus: alia foris: ut in genere sanguinis ex parte. crustata omnia extra: sic munita seruantur: uelut cancri: genusque omne locustarum atque etiam testatorum: ut quae ostreę appellantur. his enim omnibus caro intus. terrenum autem illud quod contineat &conseruet foris est. nam preter ipsum continendi officium: quoniam eorum natura parum caloris obtinet: cum sanguine careant: idcirco testa ueluti furnulus quidam