Latin
291
Aristotle, De animalibus 291
Unproofread scanNot analysed yet
nam non nusquam complura ex hoc animalium genere crescunt mirum in modum: ut in africa locisque aliis calidis &siccis. magnis autem aminiculo opus est: maiori ualidiori &firmiori: atque inter magna iis potissimum tali opus est adiumento quę uiolentiora sunt. quamobrem mares ossibus durioribus constant quam foeminę: &quę carniuo ra sunt qui quę alio cibo uescuntur. is enim uictus per dimicatio nem acquiritur: uelut leonis ossa adeo dura sunt: ut ex iis percus sis ignis quasi ex silice excutiatur. delphinus etiam non spinas: sed ossa habet: uiuiparum enim est. Sanguineis autem non ui uiparis natura aliquantum degenerat: ut uolucribus: quanuis enim habeant ossa: tamen imbicilliora. Nter pisces spinam qui oua pariunt habent. Erpentibus etiam natura ossium spinacea est: preterquam magnis. robur enim eorum ualidiora exigit firmamenta: eadem qua &uiuiparis ratione. a D cartilaginea nomnie spinam ex cartilagine habent. motum enim eorum esse molliorem necesse est: itaque fulcimenti genus non rigidum: sed mollius esse oportuit. Adde quod terrenam omnem materiam ad eorum cutem conficiendam natura absumpserit: pluribus autem locis: simul tantundem exupe rantię dispensare natura non potest. Quoniam etiam in uiuiparo genere ossa cartilaginosa complura habentur: scilicet in iis quibus expedit molle mucosumque esse: quod solidum habeatur: ratione carnis obductae: ut auribus ac naribus euenisse apertum est. prominentiora enim si rigida sunt: frangi celeriter possunt. Natura uero eadem ossis &cartilaginis est: quanquam pluribus mino risque ratione interest. quapropter neutrum pręcisum recrescere potest. Acant medulla cartilagines terrestrium animalium discreta: quod unain os discretum continetur: id mixtum per totum facit: ut cartilago res mollis mucosaque constituatur. At in cartilagineo genere spina dorsi quanuis cartilaginosa medullam habet: uicem enim ossis hęc pars tenet in eo genere. Roximas ossibus esse partes ostendit tactus etiam illas ungues ungulas: tum solidas: tum bisulcas: cornua: rostra auium: quę omnia pręsidii gratia adiuncta sunt animalibus. Quę enim tota ex iis constant nominis consortium tantummodo habent cum suis partibus.