Latin
292
Aristotle, De animalibus 292
Unproofread scanNot analysed yet
Verbi gratia ungula tota: &cornu totum: ad salutem animalis excogitatum est. Entes etiam in hoc eodem genere collocandi sunt: quam aliis d rem unam tantum expediunt: id est cibi confectionem aliis non solum ad hoc usui sunt: sed etiam ad pugnandum: ut iis omnibus: quibus aut serrati: aut exerti sunt dentes. Terrenam &ualidam esse naturam eorum quę modo enumeraui necesse est. Vis enim armorum ea est: quam ob rem omnia eiusmodi adminicula. Quadrupedibus uiuiparis potius adiuncta sunt: quod terratiora quam genus humanum ea omnia constant. Sed de iis atque similibus cu tem dico uesicam: membranam: pilos: pennas: &quę iis proportio nentur: &si qua huiuscemodi alia sunt: postea una cum dissimila ribus partibus considerandum est. s. quę nam eorum causa sit &cuius gratia data sint animalibus. ex officiis enim ea quoque pariter atque illa dignosci necesse est: sed quod partes eorum idem cum totis nomen sortiuntur: propterea inter similares in hoc loco enumerata sunt. principium autem &origo eorum omnium os est: &caro. rationem etiam geniturę &lactis pretermisimus: Cum de humidis ac similaribus ageremus. Sunt enim hęc loco de generatione coniunctiora. Cu alterum eorum initium sit animalium generandorum: alterum alimentum ubi in lucem prodierint. Vnc quasi a primis iterum orsi disseramus. In omnibus n uita preditis &perfectis partes maxime necessarię duę sunt: altera qua cibum capiant: altera qua excrementum emittant: non enim fieri potest: ut sine cibo uel seruentur: uel auge antur. Stirpium itaque genus (nam id quoque uiuere fatemur) locum superuacui excrementi nullum habet. Cibum enim concoctum ex terra haurit: Sed uice excrementi semina &fructus effundit. tertia pars in omnibus est media inter eas quas modo dixi: in qua uitę principium continetnr. Sed stirpium natura: quoniam stabilis est non ex multis ac uariis partibus dissimilaribus constat. quippe cum ad paucas actiones paucorum instrumentorum usus requiratur. quam ob rem destirpium siue plantarum forma seorsum agendum est.