Latin
293
Aristotle, De animalibus 293
Unproofread scanNot analysed yet
Quę autem una cum uita sensu etiam praedita sunt: hęc speciem multi formiorem numerosioremque uarietatem recipiunt: atque inter ea aliis alia magis: &eo amplius: quo non solum uiuendi: sed etiam be ne uiuendi rationem natura eorum obtinuit: quale hominum genus est. quippe quod aut unum ex omnibus animalibus nobis cognitis di uinitatis particeps sit: aut omnium maxime. itaque tum ob eam rem tum etiam quod exteriorum partium eius forma notissima est: primum de homine disserendu censemus. iam enim partes etiam naturales hominis unius secundum naturam dispositę sunt: quando qui dem partem superiorem ad uniuersi supremum erectam obtinet. Solus enim animalium homo erectus incedit. Caput hominis macilen tum carneque prope omni exutum esse necessarium: ex iis quę de cerebro diximus euenit: nec audiendi sunt: qui si carnosum es set uiuatius hominum genus futurum censeant. Sed ut melius sen tiret: carnem adeptam existiment: uim enim sentiendi sitam in cerebro: sensum autem per partes nimium carnosas nequaquam admitti pos se arbitrantur: neutra enim eorum ratio uera est. Sed si cerebrum a carnis copia circundaretur contra efficeret: quam institutum exigeret: Cuius gratia adiunctum est animalibus. non enim refrigerare pos set cum ualde ipsum teperet. Nec sensus ullius causam cerebrum optinet: quod quidem expers omnino sensus non aliter quam quoduis excrementum est. Verum cum intelligere causam: quam ob rem sensus nonnulli in capite habentur nequeant: quod eam partem cęteris esse peculiariorem aimaduerterint: ideo sensum cum cerebro coniugendum ratiotinantur. Sed enim principium sensuum esse cordis locum diffinitum iam est cum de sensu ageremus: &quam ob causam duo: id est tangendi &gustandi sensus: ex corde aperte dependent. unus ex reliquis tribus id est olfaciendi medium tenet. duo idest audiendi &uiden di maxime in capite positi sunt: propter sensorium naturam: uisus que omnibus in capite est. nam auditus olfactusque piscium: &reliquorum generis eiusdem declarant quod dicimus. audiunt. n. atque olfaciunt: cum nullum sensorium eorum sensuum in capite habeant manifestum. Vi sum autem omnibus quibus est datus apud cerebrum esse: optima rato est. cerebrum enim humidum ac frigidum est: uisus aquę naturam optinet. hęc enim omnium perlucidorum facillime conseruari potest. Sensus etiam exquisitiores per partes quę sanguinem habeant sinceriorem absolui necesse est. Sanguis enim calidioris agitatio officium sentiendi intercipit: atque refringit.