Latin
296
Aristotle, De animalibus 296
Unproofread scanNot analysed yet
homo uero frequentius: quoniam cutem tenuissi mam habet: palpebra autem cute constat. unde fit ne aut palpebra aut praeputium uulnere diductum coalescere possit. Sunt enim cutes sine carne: quae autem inter aues palpebra inferiori conniuent: &quadrupedes ouiparę praeduricia cutis caput ambientis: ita conniuent. uolucri bus enim grauioribus quod nequeant uolitare: incrementum pennarum ad cu tis crassamentum conuertitur: eędemque palpebra inferiori conniuent. Co lumbę autem &similia utraque: quadrupedes ouiparę cortice integuntur: qui pilo durior est: itaque cutis quoque eorum cęteris cutibus durior est. Cutis igitur capitis eorum praedura est. ideoque palpebram in de habere nequeunt. inferior carnosa est. ut satis tenuitatis tensionisque habeat: nictantur uolucres grauiores non palpebra: sed membrana: quod palpebrę motus lentior est. Cum celeritate sit opus: quam membrana praestare potest: nec nisi ab angulo naribus proximo nictantur. quod eorum naturam ex uno principio prouenire melius sit. Principium autem in iis est pars naribus adhęrens: pars etiam prior principium potius qui latus est: at uero quadrupedes quae oua pariunt non eodem nictantur modo: quoniam non lubricum exquisitumque uisum eas habere necesse est. cum terrestres sint uolucribus certe necessarium est. iis enim usus cernendi ex longinquo est. unde fit ut quę unguibus sunt aduncis: clarissimę cernant. ci bus enim de sublimi conspiciendus iis est: &quidem uolare in excelsum omnium maxime auium genus id ob eam rem assolet. Terrestres autem parumque uolatiles aues ut gallinacei &similes: non acie oculorum ualent. nulla enim uictus necessitate coguntur: pisces: insecta &cru stata: quanuis dinersos habeant oculos: tamen nullum ex iis palpe bram habet. quae. n. crusta integuntur: usu careant palpebrę necesse est. Cum nisi celeri cutis officio praestari non possit: sed tamen uice eius tutelę duricię ocnlorum: hęc omnia muniuntur: quasi per palpebram obductam quandam translucidam cernant: sed cum ob eam duri ciam hebetius contueri necesse sit: moueri oculos in sectorum natura uoluit: atque etiam magis crustatorum: ut nonnullorum quadrupedum auriculas scilicet ea causa: ut clarius cernerent. Cum se ad lucem conuerterent: atque exciperent splendorem piscium ocu li lubrici sunt. usus enim cernendi ex longinquo necessarius iis est: quam longius moueantur: terrestribus itaque aer transpici facile potest.