Latin
297
Aristotle, De animalibus 297
Unproofread scanNot analysed yet
At piscibus (quoniam aqua ut ad cernendum acutius aduersatur: sic ad interpellandum uisum non multa offensacula affert modo aeris) idcirco nec palpebram habent) nihil enim frustra natura agit) &ocu lis lubricis sunt: propter circumfusi humoris crassamentum. Ilium habent palpebris adiunctum omnia: quę obtinent pilos. aues &quę cortice integuntur carent: ut quę pilos non habeant de structione africę causam: quamobrem cilium habeat pus ea reddemus: &inter ea quę pilos habent. homo unus cilium in utraque palpebra obtinet. quadrupedum. n. generi pili non parte supina sed prona potius habentur. homo contra parte magis supina qui prona. pili enm operimenti gratia adiuncti sunt animalibus. itaque quadru pedibus prona potius egent tegumento: priora autem quanqui nobiliora sunt: tamen per corporis totius flexu fouentur: ac tepent. At homini quoniam prior pars compar posteriori est: propter corporis erectionem: idcirco natura parti nobiliori adiumentu censuit adhibendum. semper enim natura rei melioris autor est: quo ad eius fieri potest: quamobrem quadrupes nulla est quae pilos uel in palpebra inferiori habeat: quanquam nonnullę habent pilos quosdam sub ea nascem tes uel in alis uel in pube: ut homo. Sed uice eorum aliis prona totius corporis hirsuta habentur: ut canibus: aliis crista adiuncta est ut equis cęterisque generis eiusdem: aliis iuba ut leoni mari. Vinetiam caudas prolixiores pilis natura ornauit: alias lon gis: quibus tenor brenis: ut equis: alias breuibus: quibus te nor longus ut bobus: atque etiam pro reliqui corporis natura. ubique enim natura quod aliunde dempserit: reddere ad partem aliam solet. Iam quibus corpus ammodum pilosum condiderat: caudam iis diminuit quod in ursis perspicuum est. hon animalium maxime omnium piloso capite est. Cuius rei canatum ad necessitatem tum ad pręsidii rationem referenda est. necessarium. n. proptur cerebri humiditatem &commissuras caluę. nam ubi plurimum humoris calorisque est: ibidem ortum pilorum esse copiosum neces se est. Adiumenti autem ratio: ut frequentia pili caput operiens defendat a nimio frigore &calore Cum enim cerebrum hominis proportione maximum &humidissimum sit: maximam etiam tutelam desiderat. res namque humidissima quęque &referuescere &refrigescere maxime idonea est: quae autem contra se habet: hęc minus affici pote st sed nos ut huc digrederemur: fecit rei cognatio: cum rationem ciliorum redderemus. itaque de reliquis mentionem suo loco &tpere facieus Vpercilia uero &cilia adiumenti gratia habentur.