Latin
3
Aristotle, De animalibus 3
Unproofread scanNot analysed yet
ut hoc meum interpretandi genus: esse optimum illud quod quęris: confirmare possem. Sed quoniam hoc plus est: quam ut uel homo modestus de se polliceri debeat: uel meę uires attingere possint: nihil ego tale de me: illud uero dicere licet: hanc esse omnibus: quę adhuc factę sunt: Horum librorum interpretationem: &philosophis ad eloquendum commodiorem: &eloquentibus ad disputandum utiliorem &utrisque ad aristotelis sensum percipiendum aptiorem: Nec acta equidem egi: sed a male conuersis primus ego lantinis ho minibus aperui: quę his libris aristoteles scripserat: sed illuc redeo. Me plurimum elaborasse in his libris interpretandis fateor. Cum nihil a primis interpretibus illis iuuari possem. sed omnia ex codicibus ueterum autorum petere necesse haberem: lectione longa: notationeque uaria. plinium: Cornelium: columellam: uarronem: catonem: M: Tullium: apuleium: ge lium: senecam: complures alios linguę latinę autores euoluere diligentius oportuit. quorum libros uel semel accurate legisse laboriosum est: ne dum ad usum interpretandi accommodasse: non enim ita usum uerborum accipit interpres: ut suo arbitratu rem disponat: mandetque elocutioni: sed totidem fere uerbis sensus alienos accommodate exprimere cogitur: quod perdifficile est: Accedit ad hęc altera causa laboris quod exemplaria gręca: libros hos de animalibus dico mendosa admodum ha bemus: uel librariorum culpa: uel eo casu: quem apud Strabo nem geographum legimus. in his enim emendandis elabora re interpres sine dubio debet: ne ipse errasse in conuertendo ui deatur: Ita enim plerique iudicant ut si quid bene ab interprete dici tur: Id autori operis tribuant: Si quid male: id interpreti uitio ascribant: de iis interpretibus loquor: qui non minus laudis mereantur in conuertendis aliorum libris quam illi: qui eos magna cum laude ediderunt: non de iis qui &sibi &autori quem interpretantur: dedecus pariunt.