Latin
4
Aristotle, De animalibus 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid autem: cum uel ipsa latina exemplaria quorum ope iuuari nitimur: non minus sint emendanda qui gręca. Quę enim utilitas librorum plinii satis interpreti afferretur: nisi emendarentur &corrigerentur: Iam ante ętatem nostram: seculis multis iacuit inutile opus eius au toris: quod de historia naturali inscribitur. s. propter innume ros librariorum errores. quanuis enim autoritate: tum scripto ris: tum rerum scriptarum peteretur: &a pluribus scriberetur tamen legi: ne a doctissimis quidem uiris poterat: usque adeo mendosum corruptumque habebatur: caruerunt certe diu latini homines magno fructu eorum librorum: quanquam nunc doctrina insigni singularique industria Ioannis andreę presulis haleriensis: facilis facta est: &lectio eorum librorum: &imitatio hic enim primus hos libros emendauit: atque utiles reddidit. Quod munus: si in cęreris quoque libris corrigendis hic subiis set: labor sane: aut nullus: aut longe minor scriptoribus inter pretibus relinqueretur: sed quoniam hunc uirum: alia munera tui felicissimi principatus: &rei publicę a litterarum studiis priuatis diuerterint: accidit res cuique proculdubio difficilior Mibi autem uel illa difficultas laborem accumulat: quę non ad eos interpretes spectat: qui res difficiles gręce dicant: faciles ue ro latinis uerbis impropriis peruertant: sed ad eos: qui ne ea quidem inconsiderata relinquunt: quę antiqui autores negligentia quadam non facile excusanda prętermiserunt qualis questio: de Thoe quadrupede: &panthere: de dyasipode: de lynce: de aliis plerisque occurrit: Sed an ego dignum quicquam uel meo tanto labore: uel tuo desiderio efficere potuerim: tu mihi eris &iudex: &censor. fuit quidem studium mihi certandi: non cum interpretibus illis: quos uincere nullum negotium est: sed cum aristotele ipso: ut libros quos ille alexandro regi suo prin cipi non minori industria quam doctrina conscripserat: hos ego tibi principi meo latinos redderem non deteriores. sed an effecerim quod mihi statueram: tu uideris: Abes uero in hoc codice libros duo de uiginti. scilicet h nouem de historia animalium. Quattuor de partibus quinque de generatione.