Latin
300
Aristotle, De animalibus 300
Unproofread scanNot analysed yet
Coactum enim pro dentibus: &in idem perinde quasi detractis hominis labris superiores in ferioresque dentes seorsum confundens longitudinem utrinque angustam produxeris: iam enim istud rostrum auium fuerit. sed cęteris animalibus labrorum natura ad salutem tutelamque dentium adiuncta est: quamobrem ut quęque exquisite beneque den tibus prędita sunt: sic eam quoque optinent partem. homini autem mollia carnosa: &quę separari possent labra adiuncta sunt: tum dentium tuendorum gratia ut cęteris: tum etiam potiori causa ut bene esset: nam ad usum sermonis ea quoque proficiunt. Et enim ut linguam non similem atque aliis animalibus natura ho mini dedit: sed idoneam qua ad duplicem actionem uteretur: quod eam in multis facere diximus) nam &ad parcipiendos sapores: &ad formandum sermonem) sic labra tam sermonis qui tutelę dentium gratia adhibuit. Sermo enim qui uoce promatur: ex litteris constat. quod si lingua talis: &labra humida atque agilia non essent: maxima litterarum pars exprimi non posset. quip pe cum litterę partim lingua producantur: partim labris comprimantur. Sed quas " numero differentias hęc habeant: ex eruditis metrica ratione accipiendum est. has autem partes illico necesse fuit accedere idoneas: &natura eiusmodi pręditas ad usum iam dictum: itaque carne institutę sunt: eaque mollis sima qualis caro hominis est: scilicet quod maxime omnium animalium ualeat sensu tactus. Ingua in ore palato subiacet: sed terrestribus ferè omnibus modo simili: cęteris dissimili: tum eorundem ipsorum: tum terrestrium, comparatione. homo igitur linguam absolu tam mollissimam: &latam precipue habet: ut commoda ad utrum que officium sit. hoc est: &ad sapores parcipiendos: &ad litte ras exprimendas. est enim homo omnium maxime animalium sensu facilis: &lingua quę mollis est uim tangendi praecipue op tinet. gustus autem tactus quidam est. ad litterarum etiam explanationem: &ad sermonis expaessionem: lingua mollis lata &ab soluta accommodatior est: quippe quę contrahere producere dilatare denique uarie afformare maxime possit: patet hoc in iis quibus non satis absoluta est. blęsi enim balbi &torti sunt: quod uitium litterarum defectus est. discrimen in latitudine &angustia est.