Latin
299
Aristotle, De animalibus 299
Unproofread scanNot analysed yet
Cum itaque naris eiusmodi adiuncta sit natura: quę membris eisdem abuti ad plura officia solet: eandem in usum trahit pedum pri orum. hos enim uice manuum habet genus quadrupedum di gitatum non solum ponderis causa sustinendi. Elephantes autem non bisulcos: non solidos pedes habent: sed digitatos: sed quo niam corporis magnitudo uasta: pondusque ingens est: ideo sustinendi tantumodo gratia pedes habent priores: nec ad ullum alium usum utiles propter tarditatem flectendi atque ineptiam. Narem igitur elephantus habet ut spiret: quomodo &cętera animalia quibus pulmo: eandemque pręlongam atque in anfra ctum flexibilem: propter moram in humore diuturnam: &re tardum inde discessum. Cumque usus pedum priorum defuerit ea ut dictum est parte abutitur natura: ad supplendum ministerium quod pedes pręstarent. At aues &serpentes &quęcunque ex quadrupedibus sanguinis compotes ouiparę sunt: foramina quidem narium ante os habent: sed non ita explanata ut na res appellari possint: nisi spirandi officio. Iam auem quis nasum aut nares habere dicet? quod propterea ita accidit: quia pro ma xillis habent quod rostrum uocatur. huius autem rei causa est natura auium quę ad hunc modum constat: &bipes enim &uolucris est: itaque leue pondus tum capitis tum etiam ceruicum sustinere necesse est: ut pectus etiam arctum habere debuit. Ro strum igitur osseum habent ut commode &cibum capiant: &ad pugnam armentur. Arctum hoc est propter capitis exiguita em: cumque meatus olfaciendi suo rostro contineant: nares ha bere non possunt. De cęteris animalibus quę non spirant: dictum antea est: quam ob causam naribus carent. et alia branchiis: alia fistula: alia pręcinctu: ut in secta odores sentiunt: &omnia na tiuo spiritu sui corporis quasi mouentur: qui spiritus in omni bus ex natura insitus est: non aduenticius de foris accedit. Na ribus labrorum natura subiacet iis quę simul &dentes habent &sanguinem. Auibus enim ut dictum est: cibi armamentique gratia rostrum osseum habetur.