Latin
VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE
Aristotle, De animalibus 303
Unproofread scanNot analysed yet
VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE ODORO ROXIME AB IISNATVRADEN tium est: &oris: quod serie dentium contine tur: &constat. Sed cum dentium natura conmuni quidem officio: ad cibum conficiendum adiuncta sit: tamen generatim seorsum aliis roboris gratia: tum ad inuadendum: tum eti am ad defendendum: aliis auxilii tantum causa data est. partim enim ea utraque causa dentes optinent: ut nec ab aliis afficiantur: &ipsa afficiant alia: ut quę ex feris natura carniuora sunt: par tim ea causa tantum: ne male ab aliis afficiantur: ut complura tum siluestris generis: tum etiam urbani: nonnullis cibi conficiendi causa tantum adhibita est dentium opera. homo uero ad usum communem probe factos optinet dentes: uidelicet primores acutos: ut secent maxillares latos ut molant: discriminant: eos utrosque ii qui canini appellantur: media inter eos natura conditi. nam &medium particeps utriusque extremi est. Et canini ipsi partim acuti sunt: partim lati: quod idem in cęte ris quoque animalibus est: quibus non omnes acuti habentur: sed potissimum locutionis gratia tales totque numero dentes homo sortitus est. ad litteras enim exprimendas plurimum conferunt primi dentes: nonnulla animalia (quod dictum iam est) cibi tantum conficiendi gratia dentes optinent. Quibus au tem simul ex auxilio sunt &robori dentes: hęc aut exertos habent ut sus: aut acutos pectinatim sese stipantes: unde serratis ea dentibus esse diximus. Cum enim uires eorum acumini dentium commissę sint: recte qui utiles sint: ad ferocitatem pectinatim coe unt: ne occursu contrario atterantur &hebetescant: sed nulli si mul &serrati &exerti sunt dentes. quoniam natura nihil frustra: nihil superuacanei facere solet: auxilium aliis per ictum: aliis per morsum. nam sues foeminę mordent: ut quę careant dente exerto. cęterum aliquid accepisse in uniuersum conuenit: quod utile sit: tum ad hęc ipsa: tum etiam ad multa quę postea dicemus.