Latin
VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE
Aristotle, De animalibus 304
Unproofread scanNot analysed yet
partes enim quae ad inuadendum: aut ad defendendum spectant: quęque a natura iis tribuuntur: quę aut sola: aut prę cęteris uti possint: &quibusuis utendi precipua hęc: pręcipue armis dotata sunt: ut aculeo: calcari: cornu: dente: &si quid eiusmodi aliud sit. cumque mares robustiores magisque animosi sint: ideo aut solis iis: aut melius iis partes eiusmodi datę sunt: quas enim in foeminis quoque haberi necesse est: ut quę cibo accommodentur: eas habent quidem &foeminę: sed minus qui mares. quę autem ad rem nullam necessariam spectent: iis ca rent. quapropter in ceruorum genere cum maribus cornua sint: foeminis desunt. uaccarum etiam cornua &taurorum inter se distant. quod idem in pecore etiam cernimus. calcar etiam cum mares habeant: foeminę magna ex parte non habent. parimodo de reliquis quoque eiusmodi partibus intelligendum est. pisces omnes serratis dentibus sunt. uno excepto: qui scarus uo catur. complures etiam dentes in lingua habent: &in palato. cu ius rei causa est: quod cum mersi in aqua degant: humorem cum cibo admittant: eumque expuant quam primum necesse est: non enim in molendo commorari possunt: quando humor in uen trem interrumpit: idcirco omnes acuti &frequentes undique sunt: uidelicet ut prę multitudine in minuta secent: quę attritu subi gere nequeant. Adunci pręterea sunt: quoniam robur fere totum piscium in dentibus situm est. Atura etiam oris tum eorum quę modo dixi officiorum causa: tum etiam ad spirandum adiuncta animalibus est: scilicet iis quę spirant: atque extrinsecus refrigerantur. natura enim ipsa per se ut diximus: partibus omnium communibus ad pleraque officia propria abutitur: proinde oris quoque officium omnibus commune cibus conficiendus est. robur non nullorum peculiare est: sermo aliorum: spirandi etiam usus non communis omnibus est. At uero natura hęc omnia eodem con iecit: adhibita differentia eius partis pro actionis discrimine. sunt enim alia ore com pressiori: alia ampliori. quibus enim cibi conficiendi &spirandi &loquendi gratia os datum est: iis compssius est: quibus auxilii gratia: iis si dentibus sunt serratis: rescissum: Cum enim tota eorum uis in mordendo sit: hiatum oris ampliorem esse necesse est. eo nanque pluribus &plenius morsum infigent: quo amplius rescissum os sit. piscium etiam mordacibus &carniuoris tale os est: non carniuoris in arctum se colligit. tale enim os utile iis est: illud in utile.