Latin
VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE
Aristotle, De animalibus 307
Unproofread scanNot analysed yet
ungula enim tam solida quam bisulca eandem naturam habet: quam cornu. itaque eisdem simul &ungulam findi: &cornu congruum est. fissio etiam ungulę: &cornus ex defectu naturę euenit. Itaque cum exuperantiam ungulę sollipedum natura dedisset: recte dempsit supernę: fecitque unicorne. Recte etiam capiti cornua mandauit: nec ut ęsopi momus uitio dat: quod taurus non in armis cornua gerat. unde ferire uehementius possit: sed capite parte corporis imbecillima: non enim ingenio perspicaci ille momus hęc deprehendit. ut enim si in alia quauis parte cornua haberentur: frustra ponderi essent: nulla in re utilia. multa etiam officia impedirent: Sic armis quoque infixa sedem omnino ineptam tenerent: non solum enim unde ictus fiant uehemen tiores considerandum est: sed etiam unde remotiores. itaque cum careant manibus: &nec pedibus imis affixa gerere possint: neque genibus (flexis enim impediretur) capite gerant necesse est: quemadmodum a natura constitutum est. Quinetiam ad cęteras corporis motiones: ita maxime geri sine ullo impedimento possunt. Ceruis duntaxat cornua tota solida &decidua: tum utilitatis causa: ut onere leuentur: tum ex necessitate prępondere. cęteris aliquatenus caua &mucrone demum concreta sunt. quoniam adictus hoc sit commodius: sed ne pars caua debilis sit: qua cuti annectitur: solidum quoddam ossibus exortum ingreditur eam: impletque to tam. Sic enim sita compactaque &ad uim inferendam commodissima: &ad reliquę uitę munera inoffensissima habentur: Sed cuiusnam gram natura cornuum sit: &quam ob causam: aliis data: aliis negata sit: expositum est. Nunc quemadmodum natura se habente necessaria rebus subiectis: necessario natura ratiocinaria alicuius gratia abutatur disserendum est. primo igitur plus corpulenti terrenique in animalibus grandioribus inest. cornigerum autem nullum admodum paruum esse nouimus: omnium enim quę explorata habemus minimum caprea est. natura uero contemplanda respe ctu plurium est: aut enim omni ex parte: aut magna ex parte con stat: quod secundum naturam sit. Os autem omne &quicquid speciem gerit ossis: terrenum est: quam ob rem plurimum id esse prope dixerim partis maioris contemplatione.