Latin
VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE
Aristotle, De animalibus 308
Unproofread scanNot analysed yet
Corporis igitur eiusmodi excrementi exuperantia in maioribus habita anima libus: natura ad auxilium: &rem abutitur commodam: itaque quantum excrementi eius ad locum superiorem efferetur: aliis in dentes: uel continuos uel exertos distribuit: aliis in cornua: quamobrem cornigerorum nullum utrinque dentatum est. super ne enim primores dentes non habent: quippe cum natura hinc adimendo addiderit cornibus: &alimentum quod in eos den tes digeratur in cornuum. Incrementum absumitur. cur ceruę cornibus careant: cum dentes similiter habeant: atque mares: causa est: quod eadem sexus utriusque natura: &cornigera est. Sed foeminis adempta sunt cornua: quoniam ne maribus quidem utilia sint: sed uirium meliorum beneficio: mares minus offen duntur. Cęteris animalibus quibus hęc materia non in cornua secedit: aut dentium ipsorum magnitudinem communi omnium incremento natura auxit: aut dentes exertos ueluti cornua e ma xillis produxit. Sed de partibus capitis hactenus. Ollum capiti subiacet iis quę id habent animalibus. non enim omnia habent: sed ea tantum quibus sunt partes illę quarum gratia collum conditum est: hoc est guttur: &quae gu la uocatur. Guttur spiritus causa datum est: hoc enim spiritum animalia trahunt: &reddunt: respirando &expirando. quam ob rem quę carent pulmone: collo etiam carent: ut genus piscium Gula est qua cibus &potus deuoratur. itaque ea quę carent col lo: gulam hęc manifestam non habent: nec gulam haberi cibi causa necesse est. nihil enim ad cibum parat: &quidem a situ oris continuo uenter esse potest. pulmo non potest. aliquem enim quasi tractum conuallis ad esse communem oportet: quo spiri tum ad fistulas per arterias digerat bipartitus. atque ita efficere spiritus reciprocationem maxime potest. Cum igitur instrumen tum spirationi accommodatum: longitudinem habeat necesse sit: gulam inter os &uentrem haberi necesse est. Constat gula ex neruo &carne. ex neruo ut extendi possit. Cum cibus ingeri tur: ex carne ut mollis sit: &cedat: nec ledatur asperitate cibi de scendentis. Guttur autem quod &arteria uocatur: corpore constat cartilaginoso. non solum enim spirandi causa est: sed etiam uo cis. quod autem sonet: lęue ac solidum esse oportet. Ante gulam arteria posita est: quanquam impedimento sit. Cum cibus in geritur: Nam si quid uel cibi uel potus in arteriam dilabitur: stran gulationes tormina &tusses grauissimę incitantur. quamobrem non audiendi sunt: qui hac potum meare dicant.