Latin
31
Aristotle, De animalibus 31
Unproofread scanNot analysed yet
At parte sui ampliore: &gibba superiora corporis spectat: habet maiorem partem sui mucronis carnosam &spissam &neruulos suis in cauis continet. situm cęteris animalibus in medio pectore est: in quibus. s. pectus inest. homini tantum in partem sinistram potius uergit: paulo a mammarum distinctione ad le uam inclinans papillam: pectoris parte superiore: nec magnum est &spene tota non ob longum sed rotundius: Parte tamen extrema in acutum se colligit exitque pene in mucronem: habet ut modn exposui sinum triplicem: maximum dextro in latere: minimum in sinistro: medium magnitudine inter sinistrum &dextrum Omnes ad pulmonem for iminibus paruii redduntur: Quę res in uno tantum perspicua est. iferius uero a nexu suo maximo sinu uenę coniungitur: maiori: ad quam lactes etiam sunt: sinu autem medio ahortę annexum est. Quinetiam ad pulmonem meatus a corde ducuntur perpetui: findunturque eodem quo arteria modo in omnes pulmonis partes: &meatus qui eodem ab arteria tendunt sequuntur. uerum hi superiorem obtinent situm: neque ul lo communi foramine ad illos commeant: sed sua ipsi compulatione spiritum quem cordi trasmittant: recipiunt. pertinet. n. alter ad cauum dextrum: alter ad sinistrum. De uena maiore ac de ahorta separatim ratione communi post disseremus. Sanguinis autem plurimum pulmo ex cęteris continet membris quae animal pul monis compos: Idemque uiuiparum intus forisue constituunt Quippę qui totus inanis sit: &fungosus: ac riuulos uenę maioris singulis suis fistulis excipiat. errant enim qui sanguinis uacuum pulmonem esse arbitrantur: decepti. s. conspectu eorum pulmonum quos dissectis detraxerint animalibus. Quorum sanguis ilico effluit uniuersus: cor unum ex reliquis uisceribus sanguinem habet: &cum pulmo non intra se: sed in uenis contineat sanguinem: cor eundem intra se continere apertum est: singulis. n. suis sinibus sanguinem tenet. uerum tenuissimum medio sub pulmone sęptum transuersum pectoris est quae praecordia &cinctum appellant: Costis &subcartilaginiis: &spinę annexum parte media tenue ΓΟ κ membraneaque exilitate contextum. Venas etiam per se continet por rectas. sunt porro hominis uenę crassę proportione humani corporis Ecur supra septum positum a dextro latere est lien a lęuo ęque in omnibus quę membra ista disposita habent per naturam. Non prodigiose: iam enim legitimum illum locum in non nullis quadrupedum lienem cum iecinore permutasse uisum est Ventri lien annectitur: qua omentum obducit.