Latin
32
Aristotle, De animalibus 32
Unproofread scanNot analysed yet
est hominis lien suillo similis: sed specie angusta &longa: iecur magna ex parte maximoque animalium numero felle caret. Verum in nonnullis id habere sibi adnexum uidetur. Rotundum iecur hominis est ac simile bubulo fellis priuationem uel in uictimis nonnusquam percipi certum est. Quippe cum parte quadam agri chalcidici euboię fel nullum pecori sit. At in naxo omnibus fermę quadrupedi bus adeo grande ut qui sacra fecerint aduenę stupescant rem. s. prodigii loco sibi arbitrantes: non talem esse naturam terrę illius quadrupedum. Iecur uenę maiori adnexum est: nulla ex parte ahortam attingens: uenę enim quę a maiore proficiscitur: Iecur transigit: qua portę appellatę iecoris habentur: lien quoque uenę uni maiori adnexus est. Vena enim inde ad lienem pertendit: renes post hęc iuxta spinam ipsam adhęrent bubulis similes: de xter in omnibus quibus sunt renes animalibus: superiorem obtinet locum: minusque pingui obducitur: &siccior est: quod uel in omnibus eque liquido manifestatur: pertinent: ad renes meatus tam ex ue na maiore qui ex ahorta: sed non ad cauum: Quod alii amplius alii arctius sua media parte continent: praeter quam in uitulo marino: Cuius sane renes quamuis bubulis similes sint: tamen omninum solidissimi uisuntur. meatus uero: qui eo pertinent: omnes in renum corpus absumuntur. Cuius rei argumentum est: quod sanguine carent: nec intra se quicquam concrescere ostendunt. Habent igitur ut modo dixi sinum exiguum: a quo meatus duo in signes ad uesicam deueniunt: alii etiam ex ahorta frequentes: ac ualidi eodem paertendunt: Ex medio autem renum singulorum uenę singulę cauę neruosę dependent: spinam praetereuntes ipsam angu gusto itinere: tum in utranque abolentur coxam: ac denuo ibi porrectę apparent: demumque in uesicam descendunt: hęc. n. loco ultimo posi ta est: meatibus annexa illis porrectis a renibus ad ceruicem: urinarium De u producentem meatum: &fere circumundique: extenuatis infibras membranulis proximis: quodammodo sępio illi transuer so pectoris: deligata. Est profecto uesica hominis proportio ne: quam cęterorum amplior. θen fαc Enitale ceruici uesicę adnectitur: foramine foras directo peruium: sed paulo inferius altero intra eandem semitam conuio deductum: quorum foraminum alterum ad testes: al terum ad uesicam neruosum cartilaginosumque tendit.