Latin
VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE
Aristotle, De animalibus 310
Unproofread scanNot analysed yet
hac enim ipsa ratione pars prior &posterior statuen da est. pulmo eandem quam cor optinet sedem: idque amplectitur. spiratio tum propter pulmonem: tum propter originem cordi inditam agitur: attrahitur &redditur aer per arteriam. itaque cum in parte priori cor primum collocari necesse sit. Arte riam quoque &guttur constitui ante gulam necesse est. hęc. n. ad pulmonem &cor tendunt. gula ad uentrem. denique quod melius &nobilius est: id semper (nisi quid majus impedit) superioris inferiorisque ratione superius collocatur. prioris posteriorisque prius: dextri sinistrique dextrum: sed de collo: gula: &de arteria: dictum iam est. Equitur ut de uisceribus doceamus quę eorum sane pro pria sunt: quę sanguinem habent. nulli enim exanguium animali uiscus ullum est: Cum sanguineis omnia sint: itaque democritus non recte de his tractasse uidetur. Si quidem in cer ta hęc esse putauit prę exiguitate exanguium animalium. statim enim cum consistunt: quę sanguinem habent: exiguaque admodum sunt: deprehendi cor &iecur sine dubio possunt. quippe cum in ouis triduo cubatis: puncti iam magnitudine appareant. necnon in partibus ab orticiis per quam exigua cernuntur. ad hęc ut exteriorum partium non idem usus omnibus est: sed quęque pro uita mo tuque uario sibi peculiarem receperunt: sic interiorum alię aliis accom modantur. uiscera autem eorum peculiaria sunt: quę sanguinem habent. quamobrem ununquodque eorum ex materia sanguinea constat: quod in nuper ęditis patet. Sunt enim cruentiora maioraque ex ratione: quoniam in prima concretione species copiaque materie euidentior est. cor igitur omnibus sanguine pręditis inest. &quam ob causam dictum: &ante hac est: &nunc dicemus. Sanguis enim necessario inest in iis quę sanguinea sunt: qui cum humidus sit: conceptaculum sibi habeat necesse est. Ideoque uenas natura emolita uidetur: quarum unum esse principium necesse est. ubicumque enim fieri potest: unum esse quam plura melius est. cor autem uenarum principium est: ex hoc enim uenę &per hoc esse uidentur. natura etiam eius uenosa est: utpote generis societate iuncti cum uenis: Quoniam &situs eius sedem optinet prin cipalem. in medio enim positum est: sed magis superius qui inferius: &parti priori ammotius quam posteriori.