Latin
VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE
Aristotle, De animalibus 311
Unproofread scanNot analysed yet
natura enim rem nobiliorem constituere in locis nobilioribus solet: nisi quid maius impediat. Cordis hunc esse locum latissime in homine patet: sed in cęteris quoque animalibus: pari ratione tenere sibi uult medium corporis necessarii: cuius sane exitus est: qua excrementa emit tuntur. crura autem aliis aliter adiuncta sunt: nec ad uitam necessaria habentur. Quamobrem iis demptis uita non tollitur: additis etiam nullum sequi interitum certum est. Qui capiti uenarum originem tribuunt: non recte opinantur. plura enim dis persaque principia faciunt: idque in loco frigido. argumentum quod frigus hic locus uehementius sentiat. contra cordis locus calo re abundat. Cumque per cętera uiscera uenę transigant: nulla per cor tendit ut dictum est: itaque partem &principium uenarum cor esse apertum est: idque optima ratione. medium enim cordis spissum cauumque corpus est. plenum etiam sanguinis est. quasi hinc nenę oriantur: cauum est: ut contineat sanguinem spissum: ut principium caloris ser uare possit. In hoc enim uiscerum &partium omnium corporis san guis sine uenis complectitur. cęterę partes sanguinem uenis habent contentum: idque recta ratione. sanguis enim ex corde ad uenas quoque deriuatur: At uero ad cor non aliunde denenit. Id enim ori go prima &fons sanguinis est: aut conceptaculum primum. hęc ex consectione animalium perspici possunt: atque etiam ex generati one. cor enim statim omnium partium primum consistens san guinolentum est. motus etiam lęticie ac tristicię: denique omnium sensuum: hinc oriri: eodemque desinere uidentur: ratione quo que ita esse probatur. principium enim unum esse oportet: ubi cunque fieri potest. aptissimus autem omnium locorum melius est: medium enim unum est: &tale ut undique attingi uel ęque uel proxime possit. ad hęc cum nec pars alia sanguinea ulla: neque sanguis ipse uim habeat sentiendi: quod primum sanguinem habet: id esse quod sentiat certum est.