Latin
VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE
Aristotle, De animalibus 313
Unproofread scanNot analysed yet
cor sine osse est omnium quę nos nouerimus preterquam equi: &generis boum cuiusdam: quibus pre magnitudine quasi adminiculum subditum est. quomodo totum etiam corpus ossibus sustentatur &continetur. uentriculum triplicem cor magnorum animalium habet: duplicem mi norum: unum ad postremum. nullumque est quod sine ullo uentriculo constet. &quam ob causam dictum est: locum enim &con ceptaculum quoddam sanguis primi in corde haberi conuenit. Sanguinem autem primo effici in corde sępe iam diximus. Ed cum duę uenę sint principales: altera maior: altera mi nor: ahortaque appellata: quę sparsa ramorum serie cęteras minores uenas producant: atque inter se differant. ut post hac exponemus: melius sane est: initia quoque earum esse distincta quod fieri potest: si sanguis diuersus distinctusque sit. quamobrem ubi fieri potest: sanguinis conceptacula duo habentur: fieri autem id potest in magnis. Sunt enim corda eorum ampliora: sed melius tres esse uentriculos: ut unus commune principium sit: medium autem &impar principium est: itaque magnitudo amplior subinde desi deratur: utile fit: ut quę maxima sint: triplicem uentriculum habeant: dexter plurimum sanguinis: &calidissimum continet. quam ob rem pars corporis dextera calidior: sinister parum: idque frigidissimum: medius mediocrem: tum copia: tum calore: sed purio rem. principium enim quam maxime quiescere debet. Tale autem erit: si sanguis purus &mediocris: tum copia tum calore sit: quinetiam articulationem quandam rimis suturi sue capitis similem habere uisuntur: quanquam non ita constant: ut quod ex pluribus sit con pactum: sed ut modo dixi articulationem potius ostendunt. sunt articulatiora corda eorum: quae sensu melius ualent. in articulatio ra eorum quae sensu hebetiori sunt: ut suum. discrimina cordis quae amplitudine exiguitate: duricia: mollicia existant: uel ad mores partineant aliquatenus. Quę enim sensu hebeti sunt: cor habent durum &spis sum. quae autem sensu ualent: mollius. pauida etiam sunt quibus cor grandius audentiora fidentioraque quibus minus aut mediocre. affectus enim qui accidit ex metu iam in iis pręest: quoniam calorem proportione cordis non habeant: sed parum caloris in magno conceptaculo exolescat: itaque sanguis frigidior sit. Cor ma gnum proportione: lepori: ceruo: muri: hyenę: asino: panthere mustellę: &reliquis fere omnibus quę aperte timida sunt: aut propter metum malefica. Imile in uenis atque in uentriculis cordis euenit.