Latin
VM LIBER TERTIVS INTERPRETE THE
Aristotle, De animalibus 314
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt enim frigidiores: &uenę ampliores: &uentriculi ampliores: nam ut in paruo &in magno domicilio tantumdem ignis non ęque calefacit: sed minus in magno. sic in his calor non pariter agit. uas enim tam uena quam uentriculus est. Tem motus alieni calidum quodque refrigerant. plus aut spiritus in amplioribus est: magisque ualet. quamobrem nullum ex iis quę uenis aut uentriculis sunt amplioribus: ob ęsum per carnem opimumque est: sed quę ita pingues cant: aut omnia: aut maxima parte uenis in certis: paruoque uentriculo esse cernuntur. Cor solum uiscerum atque omnino partium cor poris: nullum uitium patitur graue: idque recta ratione. cum enim principium corrumpitur: nihil est quod cęteris quę inde pende ant: prębere auxilium possit. indicium: ut nullum affectum cor patiatur: quod in nulla hostia: cor ita affectum uisum adhuc est: ut in cęteris uisceribus cernitur. Renes enim sępenumero calculos &pannis: &papulis referti uidentur: atque etiam iecur &pulmo: ac potissimum lien. multa etiam alia uitiorum genera euenire in iis uidemus: sed tamen circa arteriam pulmonis: &qua ie cur annectitur uenę maiori perexigue: ita accidit: idque ratione re recta. hac enim maxime cordi associantur. At uero quae morbo uitiis que eiusmodi pereunt animalia: iis dissectis affectus morbosi in cor de conspiciuntur. Sed de corde quale nam sit &cuius gratia &quam ob causam iuctum animalibus sit hęc dixisse satis est. Equitur ut de uenis disseramus: uidelicet de maiori &de as horta: hę namque ex corde primę recipiunt sanguinem: reliquae earum soboles sunt. igitur sanguinis gratia eas esse dictum iam est. humor enim conceptaculum quisque desiderat.